Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
« AUCTORAMENTUM GUlCHERII ET ALIORUM MULTORUM DE TERRA GODEFRIDI, - DE SACHINIACO -BLESIS

Notum sit omnibus quod Godefredus de Sachiniaco dedit beato Martino maioris monasterii et monachis eius, omne suum feuum quodcumque tenebat ab omnibus dominis suis, tam a comite Stephano, quam a quibuslibet allis, ut adquirentes illud ab eis, et quomodocumque possemus adquietantes possideremus ipsum, iure perpetuo, etiam ipso vivente. Pro hac igitur donatione est definitum inter nos et ipsum Godfredum, ut daremus ei LX solidos denariorum blesensium, eo tenore, ut supradicte terre calumniam a suis adquietaret parentibus, et si monachus fieri voluerit, suscipiemus eum quando ei placerit. Interea in una mansionum nostrarum pascemus eum pastu famulorum nostrorum meliorum, atque vestiemus. Sed pro vestitura sua dabimus ei si maluerimus omni anno XX solidos monete ipsius provincie in qua fuerit. lpse autem promisit quod nullatenus inquietaret monachos apud quos eum poneremus, pro victu meliori quam ceteri eiusdem domus famuli haberent. Huius rei donam posuit in manu abbatis Bernardi, per quendam parvulum baculum corili, in cellario nostro coram multis tam monachis quam famulis. Inter quos fuerunt testes isti: Sancelinus cellararius. Guinebaldus camerarius, Gauffredus de Sonziaco, Bernardus salnerius, Boselinus nauta, Iohannes hospitalis, Letbertus filius Giraldi, Lealdus magnus, Landricus cocus, Rainaldus frater eius, Rodulfus male respectus, Gauscelinus filius Belini, Johannes luscus, Herbertus presbiter, Johannes frater eius, Fulco de Galeriaco, Rodulfus monachus cognomento mordannus, prepositus de fonte Merlandi, Ariprandus monachus, Odo de Prior. Supradictos LX solidos accepit postea ipse Godefredus ab Arnulfo monacho preposito Merlandi, videntibus istis: Iohanne de Sachiniaco, Rotberto forestario, Andrea forestario, Rodulpho carpentario, Johanne de Guastina, Bodino fabro. Adelaldus de villa Senardi feuum et terram quam emerat ab ipso Godefredo et totam supradicti Godefredi terram, et calumniam sancto Martino maioris monasterii guerpiuit, annuentibus filiis suis Johanne, Sulpicio Martino, Osanna uxore eius, et Guarino fratre suo. Quibus omnibus in eodem loco Ariprandus monachus dedit beneficium et societatem maioris monasterii, videntibus istis: Arnulfo monacho. Johanne de Sachiniaco, Hugone fratre Ainardi, Juuiano, Stephano fratre eius, Archembaldo porcherio, Petro bruno, Letardo de Floriaco. Pro hac igitur deliberatione Herbertus presbiter reliquit Adelaldo LX solidos blesensium, quos ei et fratri suo Iohanni debuerat.

Guicherius de Castro Rainaldi, apud fontem Merlandi, in dormitorio monachorum supradictam Godfredi terram Neachis, Sachiniaco, Pozeris, liberam et ab omnibus consuetudinibus et querelis expeditam sancto Martino maioris monasterii tradidit, et concessit coram testibus istis: Petro rufo, Ganelino milite eiusdem Guicherii, Huberto Guicherii serviente, Ariprando monacho, Arnulfo monacho, Johanne de Sachiniaco. Duranto clerico, Fermedo, Andrea forestario, Ainardo, Hugone fratre eius, Rotberto cellarario. Apud castrum Rainaldi, Gaufredus et Odo filius Guicherii auctorizaverunt terram Godefridi, sicut et pater eorum Guicherius scilicet apud fontem Merlandi auctorizaverat, videntibus istis: Richardo chotardo, Adelelmo percoino, Gauffredo filio Adelelmi, Mauricio fratre eius, Arnulfo monacho, praeposito Merlandi, Gauffredo fabro, Ulgerio, Vitali. Guicherius iuvenis apud castrum Rainaldi ante ecclesiam ibidem sitam, coram patre suo Guicherio, et fratre suo Gauffredo auctorizavit terram Godefredi, et tradidit sancto Martino, sicut pater eius fecerat, et fratres eius Gauffredus et Odo videntibus istis: Guicherio patre eius, Gauffredo fratre eius, Ariprando monacho, Arnulfo monacho, Bernardo monacho malrato, Burchardo monacho de sancto Iuliano, Adelaldo serviente Guicherii, Gualterio filio Stephani forestarii, Johanne bodeto, Herueo de Pistrino.

Richardus chotardus terram suam quam ab ipso supradictus Godefredus tenebat, deprecante eum domino suo Guicherio sancto Martino maioris monasterii apud fontem Merlandi libenter propter Deum tradidit, videntibus istis: Guarino filiastro eius, Ariprando monacho, Arnulfo monacho, Duranto clerico, Andrea forestario, Gualterio quoquo, Hugone fratre Ainardi. Bernardus infans, ipsam terram Richardi chotardi, sui hominis, concessit sancto Martino maioris monasterii, apud fontem Merlandi, videntibus istis: Ariprando monacho, Arnulfo monacho, Duranto clerico, Rotberto forestario, Andrea forestario, Hugone fratre Ainardi. Guarinus filius Gradulfi maioris monasterii supradictum Godefredi feuum de terra et bosco Neachis sancto Martino concessit pro anima patris sui Gradulfi iam dicti monachi, et pro caritate quadam quam ei Arnulfus monachus Merlandi prepositus obtulit, XV scilicet solidos blesensium. Hanc donationem Blesis in domo eiusdem Guarini, frater eius Gradulfus et soror eiusdem Jerosolis nomine, et mater ipsorum Oda, libenter concesserunt, pro redemptione animarum suarum. Huius rei testes sunt isti: Arnulfus monachus Merlandi prepositus, Johannes de Sachiniaco, Rotbertus et Andreas forestarii, Jarnigoius, Ebronius de Faia, supradictus Guarinus, frater eius Gradulfus, ipsius soror Jerosolis, mater ipsorum Oda, Odo rufus.Biennio ante dedicationem maioris monasterii ab Urbano papa II, hoc factum est.