Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

«Donation aux religieux de Marmoutier, par Renauld Poitevin, de tous ses biens, tant meubles qu'immeubles, à condition qu'il vivroit dans le prieuré de Mesland, le reste de sa vie, et sur ce que ses parents s'étoient opposés à lad. donation, le prieur de Mesland leur remit lesd. choses, à la réserve de deux arpents de pré scitués proche led. prieuré, en échange de deux arpents de pré de son domaine.»
Datierung: 1093

«DONUM RAINALDI PICTAUENSIS DE DUOBUS ARPENNIS PRATI SITIS APUD FONTEM MERLANDI ET COCONCORDIA CUM GENERIBUS ET FILIABUS SUIS. BLESIS»

Noverint omnes nostri quod quidam rusticus de fonte Merlandi, nomine Rainaldus pictauensis, dederit beato Martino et nobis monachis eius, omnia sua tam mobilia quam edificia, tali pacto ut in domo monachorum apud fontem Merlandi, quamdiu viveret, pasceretur. Quod cum audissent generi et filie eius, Ernaldus scilicet et uxor eius Seimburgis, Iterius et uxor sua Ermengardis, calumniam de rebus illis fecerunt domno Garnerio monacho, qui prior erat fontis Merlandi. Dixerunt enim quod ille Rainaldus iam fecerat ipsis donum de omnibus rebus suis post mortem suam habituris. Et ideo dicebant quod ille non poterat illas nobis tueri nisi tantum in vita sua. Hoc audiens predictus Guarnerius talem cum illis omnibus concordiam fecit. Retinuit scilicet duos optimos arpennos prati, quos ille Rainaldus nobis dederat, prope domum monachorum sitos, et omnia alia reddidit illis. Et ut illos duos gratanter et libenter nobis concederent, dedit illis alios duos arpennos de nostris pratis, Ernaldo scilicet et uxori sue unum, et Iterio et sue uxori alterum. Et ita guerpiuerunt pariter omnem calumniam illam perpetuum. Testibus istis: Stephano de Castello, Stephano forestario, Hugone filio Ernaldi, Harduino, Radulfo de mala noa, Gualterio filio Stephani, Bodino fabro, Fredeberto, Simone filio Alberti, Benedicto de Ferraria, Gualterio mulnerio, Bartholomeo filio Gumberti presbiteri et Odone fratre eius, Ansaldo mulnerio, Amalberto buoario, Iohanne de Sachiniaco, Andrea filio Bartholomei, Iohanne de Guastineto, Rotberto forestario, Sulpicio filio Balduini. De monachis: domno Guarnerio qui jpsius donum recepit domno Rotgerio monacho sagiensi scriptore, qui nomina testium descripsit. Actum anno ab incarnatione Domini M.XCIII, agentibus nobis sub domno abbate Bernardo, tempore Philippi regis, et Stephani comitis.