Guicher de Chateaurenault affranchit Marmoutier du droit de rotage, que ses officiers réclamaient pour le transport des douves fabriquées dans la forêt de Blémars, pour la reconstruction de la grande cuve.
Datierung: 1093
Anno ab incarnatione Domini Mo XCo IIIo, tempore domini abbatis Bernardi placuit senioribus tunnam suam majorem renovare, cumque ad illud opus dovas quae in Blimartio, juxta fontem Merlandi fecerant. inde apportare voluissent, voluerunt inde accipere rotaticum homines Guicherii de castello Rainaldi. Pro qua re misit domnus abbas domnum Hamelinum hospitalarium ad Guicherium, qui illum interrogaret, utrum de rebus beati Martini rotaticum acciperet. Cui Guicherius respondit se hoc nunquam facturum, dixitque: Tempore domni abbatis Bartholomei, dedi beato Martino et suis monachis hanc et omnes alias consuetudines, quae ad me pertinebant de suis rebus. Quod si tunc non fecissem, modo certe facerem et facio. Faciant ergo seniores de hoc meo dono litteras facere, ne unquam oblivioni tradatur, et ego cum ad maius monasterium perrexero, ponam illud manu mea super altare sancti Martini. Actum apud castellum Rainaldi, XIIIo Kalendas Aprilis, dominica secunda de quadragesima, vigilia transitus sancti patris nostri Benedicti, testibus plurimis. Actum tempore Philippi regis et Stephani comitis.