Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
«NOTITIA DE CLAUSO VINEARUM APUD BLESIM SITO, QUEM DEDIT POST MORTEM SUAM GILDUINUS VICECOMES. BLESIS

Nosse debebitis si qui eritis posteri nostri maioris scilicet huius habitatores monasterii sancti Martini, notumque sit omnibus, quod Herueus, vicecomes Blesis, emit, longe antequam fieret monachus, quemdam clausum vinearum prope turrem Blesis; quem ipse quando factus est monachus reliquit filio suo Gilduino, tali pacto ut ille relinqueret eum post suum decessum sancto Martino maioris monasterii. Itaque Gilduinus antequam moreretur venit in capitulum maioris monasterii, et donavit supradictum clausum sancto Martino et monachis eius habendum solutum et quietum post mortem eius et reuestiuit inde monachos per unum modium vini quem pepigit se ex eo dare quotannis. Testes: Hemelinus de Magduno, Ingelbalbus de Ponte, Albertus pistor, Rainaldus pistor, Hilduinus sartor, Vaslinus cellararius, Rainardus de Lauarzino, Iohannes sartor, Durandus de Camera, Stephanus caprarius. Hanc donationem concessit comes Tetbaldus, testibus istis: Gauffredo de Caluomonte, Teoderico de Auaziaco, Hugone preposito blesis, Horrigo rege.