Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE MAINARDO ET UXORE SUA SERVIS FACTIS SANCTI MARTINI, ET QUITTATIONE EORUM.

Nosse debebitis nostri successores maioris monasterii monachi quod quidam miles Jozo nomine habebat quosdam servos Mainardum videlicet bergerium monachorum nostrorum de Orcasa, et uxorem jllius nomine Hersendem cum fructu eorumdem. Anno ab jncarnatione domini M.XCII, venientes maius monasterium jpse Jozo et filii sui Hubertus et Petrus, accepta pecunia ab jllo Mainardo, fecerunt illos liberos, et concesserunt beato Martino et suis monachis jllos perpetuo jure habendos. Quo facto jn eodem capitulo devenit jlle Mainardus servus beati Martini et suorum monachorum pro IIII denariis, sicut moris est. Jozo autem et filii sui promiserunt nobis quod si aliquis jllos calumniaretur nobis, ipsi adquietarunt eos quandiu viverent. Actum jn praesentia domni Bernardi abbatis, regnante Philippo rege jn Francia. Testes qui adferunt scilicet hii: de sua parte: Sulpitius Vuaipus, Joannes bellus de Ambazia; de nostris: Hubertus celerarius, Lealdus bodinus, Robertus de Beriaco, Hubertus Guimundellus, Gaufridus abietanus, Herbertus malus ratus, Gofridus de Orcasa, Landricus bibesarpa, Landricus petulus, Albertus pestor. Tertio post anno uxor praedicti Jozonis concessit esse liberos predictum Mainardum bergerium et uxorem eius ac filios, quos calumniabatur, quod tres filiae eius, jd est Adenordis et Emma cognomento Galina, et Berta concesserunt, et pro jpsa concessione decem solidos blesenses a monachis Auricasae, jpse et mater sua receperunt. Huius rei testes sunt ex parte earum: Hubertus filius eiusdem Beatricis, et frater jllarum Beringerius de Botho, Isembertus de Banolio. Ex parte vero monachorum: Robertus sacerdos, Haimo de Auricasa, Gausbertus trabes, Raimbertus benignus, Arnulphus daudigomarius, Rainaldus filius Dauid, Garinus filius Guidonis, Garinus filius Hildegarii.

Collatio, etc.