Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
«NOTITIA CONVENIENTIAE CUM HARDUINO DE CALVOMONTE, DE BLIMARTIO. BLESIS

Notum sit omnibus sanctae Dei Aecclesiae fidelibus, precipueque nostris successoribus, quod cum Harduino de Calmonte talem concordiam fecimus, in curia comitis Tetbaldi, judicante Radulfo comite de Monte desiderii, et Drocone de Hano, Herueoque vicecomite de Bleso. Guadiatum nobis habebat cum legibus, quicquid ipse suique homines abstulerant de decimis examplarum Blidmartii, sepulturaque hominum in plaxiciis habitantium; cumque terminus affuit in quo tota hec guadiatio persolvi debuit, consilio Hervei vicecomitis et Gauzelini de Bleso, et Vulgrini praepositi, omne catallum, et leges forsfactorum perdonavimus ei pro sex denariis, qui semper sint in testimonio et investitura, ne amplius repetatur emendata causa. Hac autem ratione et convenientia perdonatio prefatae emendationis fuit facta, ut omnes decimae et sepultarae et panes et candelae illorum hospitum comitis, quos Rotbertus prepositus heribergavit, vel ex tempore suae prepositurae heribergati sunt, sive in plano sive in plaxiciis, sancto Martino solidae remaneant et quietae; et omnes decimae illius terrae, de qua probatum atque divisum est, comitem terragium habuisse. De illis vero hominibus, qui consuetudinarii erant Harduini ad sepulturam reddendam, et in antiquis heribergati fuerunt plaxiciis, antequam comes Odo, per Rodbertum praepositum exampla et plaxicia saysire fecisset, conventum est ut Harduinus dimidiam sepulturam tantummodo habeat, sed omnes alias aecclesiasticas consuetudines, hoc est decimam et candelam, panem, confessionem sanctus Martinus in perpetuum possideat. Hujus autem notitiae testes, qui ad hanc convenientiam audiendam producti fuerunt, subtus notati sunt. S. Comitis Tetbaldi S. S. Hervei vicecomitis S. S. Harduini vicecomitis S. S. Gauzelini de Bleso S. S. Vulgrini prepositi S. S. Rainaldi majoris sancti Martini S. S. Alcherii esperonelli S. S. Guicherii de Solmai S. S. Garini filii Rotberti borni S. S. Guidonis cordellae S. S. Ingelberti hominis Radulfi S. S. Droconis de Calmatone.