«Notice d'un débat entre Arnoul, archevêque de Tours, et Albert, abbé de MM., au sujet de la forêt de Blémard et des droits sur l'église de Monteaux.»
Datierung: Après 1087
Nosse debetitis posteri nostri majoris huius habitatores monasterii Arnulfum Turonensem quondam archiepiscopum, reclamare voluisse ad jus ecclesie sue de Monasteriolo décimas - ex dilatationibus exartate terre (exampla exartorum appellant), quasque in bosco Blimartio Io sibimetipsi comes Odo fieri jussit, postea s. Martino donavit, et nobis - agitatum fuisse judicium quando predictus Odo comes, comesque Fulco, apud villam quam nuncupant Viduam, placitandi inter se causa publicum fecere conventum, ibique postulante Odone comite, judicasse comitem Fulconem atque universam assensisse nobilitatem, reclamationem episcopi nequaquam esse probabilem - Arnulfi archiepiscopi sublata calumpnia. - Post eius obitum heredes ipsius, hoc est Teduinus de sancto Briccione atque Rotbertus frater illius, eamdem renovare temptarunt, sed facto rursus placito in curia Tetbaldi, coram ipso anteriorum comitum iudicium judicatum est nullatenus infirmandum. - Parati subeundis legibus Bernardus de sancto Aniano atque Rotbertus blesensis quondam prepositus, testibus istis: Odone Camerario, Guidone de Castellonio Milone de Nucariis, Sanzone de Firmitate, Sulpicio fratre ejus, Arnulfo de Prouinis, Huberto preposito de Firmitate, Gualterio pane parato, Odone landano, Hilgodo fratre ejus, Drogone de Rupibus, Amelino ternerio, Rarnaldo didone, Otberto decano S. Solemnis, Rodulfo de Chilziaco, Rotberto expiardo, Rotberto lancelini Ebroino bacone, Petro insano, Mainardo de Calvomonte, Ermando portario.