Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
«NOTITIA DE MOLENDINO LENDAE DE LAUARDINO»

Notum fiat omnibus successoribus nostris quod Ascelinus vicarius vendidit monachis sancti Martini maioris monasterii dimidium molendinum in aqua Lenda vocata; et accepit inde tres libras denariorum et decem solidos. Rainburgis nomine hoc annuit et Adeladis soror eius necnon et Guilelmus filius Ascelini, et Guicherius et Fulco fratres ipsius Guilelmi, quin etiam Odolina soror eorum. Unde dati sunt duodecim denarii inter sororem uxoris Ascelini et filios eius; ea convenientia ut si post mortem patris eorum, calumnia insurrexerit, ipsi adquietent molendinum ab omni calumnia. Preterea Odo landanus auctorizavit et accepit venditiones, et census reditur ei unoquoque anno, scilicet viginti denarii in festivitate sancti Iohannis de decollationne. Uxor etiam Odonis nomine Beliardis firmavit hoc ipsum, et filiae eius Hildeburgis et Ermesendis. Et ob hoc acceperunt societatem beneficii maioris monasterii, et duodecim denarii dati sunt inter duas supradictas sorores. Huius rei fideiussores sunt Odo langobardus, Guarinus brito, Rogerius nepos Bernardi bloii, Beringerius fideiussor. Testes vero isti sunt: Guarinus monachus, Odo monachus, Guarinus clericus. Ulricus raslus, Beroardus de castello, Landricus mercator, Aillenardus, Ascelinus guarda inpatna, Letbertus, Otbertus decanus sancti Sollemnis, Mainnardus de Lenda, Rosbertus sapiens, Ulricus molnerius, Ulricus serviens, Giraldus maior de Lenda, Guilbertus clericus, Guasfredus cellararius defamilia sancti Martini, Rainardus frater eius, Dodo famulus, Giraldus famulus. Post hec extitit quidam miles Thomas de Genista nomine, qui molendinum predictum nobis calumniabat. Quadere domnus Radulfus, qui tunc temporis post domnum Hilgodum istius cenobii prior consistebat, nec non et ceteri fratre, volentes supradictum molendinum ab omni exactione reddere immunem, perrexerunt ad eumdem equitem, precantes ut sue querele iustitiam eis consentiret, secundum quod a probis iudicibus roboraretur in curia domini Wicherii. Quo annuente, ierunt ad predestinatum locum, in quo plures considerantes, qui illuc aderant, predicti militis calumniam, et nostre possessionis equitatem decreverunt omnino nostri iuris esse, illique nullam iniuriam fecisse; qui confutatus a predictis iudicibus, quamvis invitus tandem concessit. Nos vero ob pacis custodiam dedimus ei dimidium modium auene. Qui cum gratia accipiens promisit coram omnibus qui ibi aderant non amplius supra hac re querimoniam facere, omnibusque suis subiectis hoc annuere faceret. Deinde Issenbertus et Hilgodus nostri monachi ambulaverunt cum prefato milite ad eius domum, concesseruntque, ipso rogante, Heldiardis uxor eius, atque filius eius Rainadus paganus. Huius concordie testes sunt hi quorum nomina subscribuntur: Wicherius et filius eius Wicherius, Hademarus de Molendinis, Guausfredus madronus, Guasfredus de Monteleonis, Eonus, Guilelmus goinchardus, Rainaldus lagobardus, Hugo bocellus, Lettardus, Guillelmus viator, Hugo planus, Martinus de Uindocino, Pugelardus famulus, Girardus famulus de Senterio, Issembertus monachus, Girbertus monachus, Odo monachus, Radulfus prior, Hilgodus monachus, Guarinus filius Tehelini.