Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DONATIO TERRAE DE SEPTEM PUTEIS APUD ROSDONIUM.

Haymericus pictavensis, de consensu domini sui Thomae Castri Rainaldi domini, Bernardo maioris monasterii abbati dedit, per traditionem baculi in manu abbatis, in loquutorio secretariorum, quem deinde super altare dominicum s. Martini tulit, terram de septem puteis apud Rosdonium. Paganus filius praefati Thomae confirmavit. Nominantur testes: Guicherius et filius eius Rainaldus de castello-Rainaldi (sed etiam alibi notati sunt sub hac appellatione, etsi ea cognomina a loco habitationis verear desumpta, potiusquam a sanguine dominorum castri de cuius forte prosapia non erant).