Le comte Eudes donne à Marmoutier le droit de prendre le bois mort et vif dans sa forêt de Chaumont, la pêche de Foncher, etc., à la prière de sa femme Ermengarde et de ses enfants.
Datierung: 1083 ( ? – 1032-1037)
Scimus et verum est quod sicut aqua extinguit ignem, ita elemosyna extinguit peccatum non solum mortuorum sed etiam viventium. Igitur qui in presenti rerum secularium facultates acceperunt largiantur ex ipsis pauperibus, ut exinde peccatorum suorum veniam et vitam consequi mereantur sempiternam. Quod ego Odo comes mecum reputans fratibus qui in majori monasterio Deo sanctoque Martino deserviunt aliqua dare disposui, de hiis quae ab omnium largitore licet immeritus dispensanda potius quam retinenda disponente ejus clementia suscepi. Dono igitur fratribus illis qui in turonensi coenobio, quod majus monasterium dicitur, Christo pro posse sub Alberto abbate famulantur, siccum et viride lignum, quantum eis necessarium fuerit, in foresta mea Calvimontis; dono etiam eis aquam Fontis-cari cum omni piscaria et bosco et pratis ab omni contradictione vel exactione sive consuetudine liberam et quietam, excepto quodam vivario meo quod mihi retineo non longe ab illa aqua sito. Haec omnia illis concedo per deprecationem uxoris meae Ermengardis assensuque filiorum meorum Theobaldi et Stephani. Hoc donum sigilli mei munimine roboravi. Actum anno gratiae millesimo octogesimo IIIo.