Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
«DE AUCTORAMENTO HUGONIS DE MOLINO LENDE DE LAVARDINO»

Successorum nostrorum notitiae monachorum scilicet sancti Martini maioris monasterii insinuare curamus, quemdam virum Ulricum nomine, cognomine malum clericum, donasse eidem sancto confessori et eius monachis medietatem molendini in villa que dicitur Lenda unumque arpentum prati. Que multis annis quiete habuimus; quamdiu videlicet iam dictus donator advixit. Eo vero defuncto, mox Hugo prepositus castelli Uindocini calumniavit nobis supradictam molendini medietatem, invadens ipsum auferensque exinde ferrum. Interrogatus cur hoc faceret, respondit illum virum, id est Ulricum, a patre suo Archembaldo libertate donatum, et pro hoc beneficio omnia que emendo acquisierat de eodem suo domino tenuisse, ac si de eius feuo ea haberet. Quia ergo medietas illa molendini hac ratione de eius beneficio erat, dicebat non nos posse hanc sine patris sui vel suo, qui eius heres erat, assensu recte habere. Nos autem nec litteras habentes quibus probaremus patrem eius vel ipsum auctorasse donum quod Ulricus nobis dederat, nec testes idoneos inde invenientes, coacti sumus pretio redimere ab eo sepedictam donacionem. Dantur itaque ipsi Hugoni a domno Hugone priore tunc lauarzinensis celle, propter hoc auctoramentum L solidi. Fratri eius Gauffredo ut ipse quoque huic rei assentiret II solidi, alteri fratri eorum cui nomen erat Guillelmus, quique tunc noluit hoc auctorare quando fratres eius, dati sunt postea quinque solidi, ut hoc ipse quoque assensu suo firmaret. Quod et fecit presente fratre suo Hugone et comite Burchardo, sed et Landrico homine sancti Martini.

Testium qui huic placito et auctoramento affuerunt nomina subter ascripta tenentur. Hugo prepositus, Gauffredus frater eius, Burchardus comes, Hugo calvus, Geruasius filius Lancelini, Nihardus rufus, Arnulfus frater eius, Arnulfus de spelteriis, Drogo filius Fulberti, Rotbertus de Carco, Hugo praepositus, Guarinus grossus, Ludovicus de loches, Hulbertus de loches, Gauffredus filius Tedonis, Hilgodus filius David vicarii, Alcuinus coquus, Hugo monachus, Rotbertus monachus, Gauffredus prepositus noster.