Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
NOTITIA DE THELONEO PORTUS BLESENSIS

Eodem die fecerunt clamorem monachi nostri ad comitissam Adelaidem uxorem comitis Thebaldi de certo theloneario suo, qui capiebat theloneum de navigio nostro, quociens oportebat illud transire per portum blesensem, quod antea nulli reddere soliti eramus. Jure enim perpetuo Bertha regina, ad quam olim maxime pertinebat portus blesensis, perdonavit sancto Martino et nobis omne theloneum omnium rerum quecumque in nostros usus per aquam aduceremus, sicut testantur littere nostre, quas de hoc habemus, quas ipsa manu propria firmavit signo sancte crucis, et ad confirmandum eas tradidit seniori suo comiti Odoni seni,et duobus filiis suis comiti Thetbaldo et comiti Odoni juveni. Quod postquam audiuit comitissa contristata est valde pro ministeriali suo, qui iniuste, ipsa ecciam nesciente, acceperat theloneum a nobis. Unde precepit ei illico ut scilicet quod jam inde habuerat totum ex integro redderet et ulterius aufferre aliquid de navigio nostro non presumeret. Hoc viderunt et audierunt

Hugo prepositus

Ascelinus

Giraldus famulus noster.