Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
«NOTITIA DE CENSU MANSI CORBONIS, QUEM RAINALDUS DE CALUO MONTE REMISIT. - AURELIANIS»

Nosse debebitis si qui eritis posteri nostri maioris scilicet huius habitatores monasterii sancti Martini, quemdam Rainaldum Caluimontis castri vicarium cum sua uxore vocabulo Hildeburge, donasse sancto Martino et nobis censum de terra mansi Corbonis, quantum sibi debitum quot annis eidem persolvebamus, hoc est ex dimidio totius terre illius duos scilicet solidos atque dimidium, ut quantum attinet ad medietatem, eandem deinceps terram et propriam obtineamus et liberam. Et hoc insuper spopondisse, ut adquietaret nobis Rainaldus ipse censum eumdem ab Hugone quodam milite balgenciacensi, qui illum asserebat sibi deberi. Fecerunt hec pro redemptione animarum suarum parentumque suorum filiorum quoque ac filiarum, patris videlicet Rainaldi nomine Gualterii, et matris Ingelberge, patris item uxoris eius, que et ipsa Hildeburgis vocabatur nomine, tandem Galterii et Hailuise matris et Gauterii fratris. Nomina perinde filiorum eorumdem ac filiarum qui etiam donum ipsorum auctorizaverunt ista sunt: Hato, Herueus, Odo, Hugo, Petrus, Godefredus, Milesindis, Florentia. Acta sunt hec in capitulo nostro, quando uterque pro hoc societatem beneficii nostri accepit. Testibus istis, hoc etiam testificantibus quod praeter societatem XXti a nobis solidos Rainaldus accepit.

De hominibus Rainaldi:

Burchardo

Rainerio

Durando

Tetbaldo

De nostris:

Durando risello

Rainaldo pistore

Tetbaldo maiore

Rainaldo fratre Michaelis rufi

Otberto filio Heruei

Letardo carpentario

Ingranno fratre Ansegisi

Rainaldo clerico.

Guarino clerico de semita Rainaldo Morino cellarario

Beringerio tratre Christiani canonici sancti Martini.