Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

«Notice comme Nivel fils de Foucher a remis à l'abbaye de MM. toutes ses prétentions dans la terre de Stuno et sur les moulins de Fontaine Mesland, du temps de Gobert, moyennant 6 livres, monnoye de Chartres, du consentement de Comtesse, son épouse, et de son fils Vrson, qui reçut 12 sols, et d'Amelin, son frère, qui reçut 10 sols.»
Datierung: 1069-1080

Niuellus filius Fulcherri ponebat nobis calumniam in terra de Stuno, et in molendinis de Fonte Merlandi, de quibus ad hanc concordiam cum eo venimus per manum domni Gausberti, qui tunc erat prepositus de Cammarcio et domni Teudonis caput de ferro, scilicet quod nos ei dedimus VI libras carnotensium denariorum, et ipse quicquid calumniabatur in rebus supradictis, Deo et beato Martino maioris monasterii, et nobis monachis eius, solutum et quitum dimisit concedente uxore sua Comitissa nomine, et filio suo Vrsione, qui pro hac re XII denarios habuit, et Haimelino fratre suo, qui et ipse X solidos habuit pro eadem concessione. Cuius rei testes sunt isti, qui presentes fuerunt. Ex parte Niuelli: Hugo vicecomes de Castello Duni, Girardus de Monte foleti, Gauffredus legis doctor, Odo borellus, Gauffredus filius Rotrodi bastardi, Ansoldus franciscus, Gaufredus maior et plures alii. Ex parte nostra: Engelricus cellararius de Camarcio, Effredus, Durandus filius Rainfredi, Bernardus de Carcaboi, Lambertus et frater eius Frogerius bucar, Guarnerius tannarius, Girorius tannarius.