Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
CIROGRAPHUM

Ne de rebus quas gerimus nostris quandoque nascatur impedimentum successoribus, utilitati nostre consulimus et eorum, cum quelibet agimus unde poterit oriri dissensio, ut ea sicut fiunt litteris consignemus, quatenus per earum noticiam rei gestae vertias illis qui non adfaerunt sit cognita, si fuerit quandoque necessitas. His igitur volumus adsignari litteris, quod miles quidam dictus Niuelon consilio et assensu filii sui VRSIONIS et Comitisse nomine sororis sue, causa dilectionis et concordie nobis monachis sancti Martini maioris monasterii concessit, ut quicumque apud francamuillam hospitari vellet, hospitaretur, propter hoc enim antea inter nos et illos habebatur discordia. Concessit etiam nobis, ut iam diximus, amoris causa, quatuor habere mercatores in eadem villa, duos videlicet pistores, duosque carnifices qui cuncta que victui hominum sunt necessaria venderent et emerent, et nullam penitus inde consuetudinem redderent, nisi per alia loca suam deduxerint mercaturam. Quod si per alias villas ad mercantum exierint, de rebus illis quas extra villam illam emerint vel vendiderint, mercatorum iura persolvent. Eodem quoque modo concessit unum sutorem et unum alutarium, [id est coruesiarium] et duos fabros, qui ut dictum est de mercatoribus nullam in illa villa consuetudinem reddent; sed si foris ad mercantum exirent, de rebus illis quas tunc emerent, vel venderent, ut alii mercatores solitam consuetudinem redderent. Alii autem homines, nisi consuetudinarii mercatores extiterint, nullam omnino consuetudinem reddent. Donavit etiam ut si aliquis forte de nostris hominibus alicui suorum aliquid forisfaceret, apud monacos inde clamorem facerent. Quod si ibi non possent per se pacificari, nichil vel nobis vel hominibus nostris forisfacerent, usque dum ipse NIVELON presens in curiam monachi adveniret, et secundum utrorumque iudicium ibi pax fieret. Concessit etiam nobis quicquid inter haias eiusdem ville et aquam que dicitur Leivm, in dominico suo tenebat, et quicquid de feuis militum vel dono vel precio adquirere poterimus, ipsam etiam aquam, quicquid in ea habebat ad piscandum, modis omnibus cum in illis quinque molendinis quos ibi habemus, quatuor in agua, unum in stagnum. [Concessit quoque nobis, ut quandocunque vellemus faceremus combros in omnibus aquis suis, in illis tamen locis in quibus nostra esset terra, iuxta quam fierent illi combri]. Hoc autem totum factum est apud Carnotum in presentia Ale comitisse et Teobaldi filii eius, videntibus Hugone Vicedomino, Hugone de Creccio, Guillelmo de Beilismo, Hugone preposito sancte Marie, Guillelmo filio Ansoldi, Ingelrico maiore sancti Martini, Grandino. Ex parte Niuelonis, Manerio de Mestenun, Roberto stunulo, Ansoldo filio Godeschalli, Haimerico de Merlaio, Burgunnio fratre eius, Hugone desrée, Gauterio crochart, Renberto de Freteuallo, Girardo de Vileriis, Salomone panetario, et ipso Gosberto monacho qui tunc apud eamdem villam manebat.