A la prière des religieux, le comte Thibault échange la ville de Muiniacum, située dans le territoire de Troyes, donnée à MM. par ses ancêtres, pour une partie du territoire de Blémars, et leur abandonne plusieurs autres privilèges du consentement de son fils Etienne, et avec l'approbation royale.
Datierung: 1059 et 1064
Ausstellungsort: Mesland
Nosse debebitis etc. quod Thetbaldus comes Odonis comitis quondam filius, illius scilicet nobilissimi, qui cognominatus est Campanicus, inter alias largitiones innumeras et ingencia dona que nobis genuina sibi quodam modo circa locum nostrum, atque a maioribus ducta liberalitate concessit, villam nobis donaverat quamdam, in trecassino territorio sitam, quam Muiniacum appellant, cum suis videlicet redditibus, cum silva et pratis ad se pertinentibus. Donaverant autem post requiem scilicet in Xristo patris, sed cum eo Stephanus comes germanus suus et utriusque mater Hermandis illa cuius memoria in benedictione est, que bonorum operum memoria etiam in seculo sub seculi perpetuitate victura, quamdiu rebus humanis interfuit, incredibilem erga hunc locum begniuolenciam ac munificentiam coniugis ac filiarum suarum, si non supperauit equiparavit. Verum predicta illa donata, cum a nobis cominus excolli possent quo longinquiora consisterant, et quo minus exculta, minus essent utique fructuosa, annis aliquot elapsis, postea quum, fratre matreque decedantibus, paternus honor ex integro Thetbaldi devenisset in manus, suggerenda ipsi hec eadam putavimus, atque fiducia percognite nobis sue circa nos benignitatis, longinquiora illa donata donato petivimus proximiore mutanda. Nec falsa est act fefellit nos de ingenti illa begnignitate presumptio. Facilis quidem fuit et prompta suggestio, sed pene facilius impetrata peticio. Itaque pro magnis quidem grandia, sed pro parum fructuosis multimoda fructuositate donat uberrima. Ea prima sunt. In quadam silva in blesensis castri territorio sita, quem blimarcium boscum nuncupat vulgus, leuge spacia unius replicata per quadrum integra quaquaversum; ita dumtaxat ut quod minus in quamcumque partem locus quilibet prestat, hoc illud instauret, quod amplius ubilibet ex ipsa vel alia parte quacumque redundat, atque ita intra id quod donatum est nobis anguli omnes et anfractus universi totaque prorsus silve illius extremitas orientalis concluditur, meridiana proinde et aquillonaris, quousque veniatur ad signa que vulgaris consuetudo ladios vocat; quibus sese per latum silve, silva comitis nostraque determinat. Porro autem huius ipsius silve ….., vixdum exacto ….., ipsam illa nobis munificentissima Thetbaldi comitis liberalitas ante concesserat, at ea pars ab occidentalis silve fine consistit, hec que nunc versatur in manibus ab orientali. De illa litteris aliis noticie prouisum est futurorum. De ista prosequamur inceptum. Quam videlicet ea tota integritate donavit, ut universarum consuetudinem nulla esset redibicio, non vicaria, non bannaria, non alia quacumque seu magna seu parua, aut quodquam omnino jure ullo aut ulla racione sibimet ex illa eatenus potuerat provenire, feras denique omnes cuiuslibet generis, adusque minimam a maxima, procursumque ferarum; hoc est ut si emota ad capiendum, qucuis quacumque ex parte partis silve donate nobi, fines forte fugiens, excesserit, quantum vix extra procurat ubilibet indagantibus ipsius tandem captura proveniat, sicut in comitis antea partem, ita dehinc reclamente nullo cedat in nostram. Jam vero silvam ipsam quantum ad donatam nobis actinet portionem, aut ita manere aut extirpare velimus et excollere terram que nobis erit voluntas eadem et potestas. Hiis addidit tantus ille donator aquam ab utraque ripa fluvuioli nuncupatione Sicii preterfluentem silve sepedicte, a plaga orientali videlicet totam, quantumcumque ibidem deorsum, versus a molendino, ut vulgo dicitur, de vassedello suo noscebatur dominio. Sed et hanc uti et boscum ilium cum suis omnibus cuiuscumque generis redibicionibus consuetudinariis, ut nichil umquam ex illa ad ipsum quoquomodo ante pertinuerat, quod non ad nos deinceps protempturum, sub eadem donacione contulerit. Post hec filium ipsum, nomine Henricum, suorum fecit annuere liberalitati donorum. Ipse quoque, carta in ista, ad supplementum roboracionis crucis sacratissime vexillum propriis manibus effigiauit. Et sibi quidem sufficit ille qui benefacti sui testis est conscius in excelsis Porro nos contra calumpniosos omnes, si qui adversus hoc emerserint, legitimis nitemur istis: Hugone episcopo trecassino, Gauffrido de Caluo monte, Sesganlone procuratore domus comitis, dompno abbate Alberto, Bucardo monacho, Oberto decano sancti Sollempnis. Carta quoque per scripta, quum ab eodem comite Thetbaldo manu propria firmata est, atque signata, hoc idem testificaturi affuerunt: Odo camerarius, Yuo frater eius, Fulcherius filius Girardi primicii sancte Marie. Quando ab Henrico filio cius isti: Vrsus filius Sesganlonis, Hugo tallost; Guillermus marescallus et alii plures. Hec omnia ut firmius roborarantur suo postea auctoramento Francorum rex Henricus firmavit, eo videlicet anno quo filium suum regem fecit ordinari Philippum, paucis ante illam ordinationem diebus. Tunc scilicet quum obsidebat castrum Theodemerense nuncupatum, in pago Carnoteno noviter a quodam Galzone constructum; cartamque istam proprio ut cernitur sigillo munivit Testibus si et hinc adhibendi sunt istis, quorum hec sunt nomina: Tetbaldus comes Yuo de curbavilla. Sirogus filius ejus, et plures alii. Anno ab incarnatione domini millesimo sexagesimo quarto, mense januario, VIIo kalendas februarii.