Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
NOTITIA DE CALUMNlA HADEMARI DE PLAXICIO IN BOSCO BLIMARTIO

Noverint universi comitem Thetbaldum dominum et benefactorem nostrum donasse nobis leugam unam bosci blimarcii apud fontem Merlandi et ultra leugatam catenam quamdam, id est introitum eiusdem bosci qui potenditur a bosco Osenii usque ad stagnum fontis Merlandi. In catena illa erat plaxicium quodam, quod postea calumniatus est nobis Hademarus maior de monte tedaldo, simul cum predicta catena, et calumniando expulit inde hospitem nostrum, cui tradiderat domnus Ernaldus bloius monachus noster, qui tunc ibi preerat, plaxicium illud ad habitandum. Quod graviter ferens domnus Ernaldus precepit ad comitem Tetbaldum, qui tunc apud Blesim morabatur, et narravit ei calumpniam prefati Ademari, precatusque est eum ut acquietaret nobis donum suum. Sed comes ut multis curis prepeditus, distulit facere quod precabatur. At monachus graviter ferens dilacionem illam obtulit comiti equum unum, valentem centum solidos, ita scilicet ut statim acquietaret nobis predictam catenam cum plaxicio. Comes vero noluit recipere equum ilium, sed precatus est domnum Ernaldum, ut daret ei XXti modios auene, non tamen tam pro acquietacione illius rei quam pro amicitia, sed statim acquietaret predictum plaxicium cum tota bosci catena, et insuper daret nobis procursum omnium ferarum que moverentur in terra nostra. Procursus si quidem talis est ut quelibet fera moveatur in terra nostra a canibus nostris, si transgrediatur terminos nostros, sequentur tamen eam homines nostri et ubicumque capta fuerit nostra erit. Dedit itaque domnus Ernaldus comiti pro XX modiis avene quadraginta libras denariorum, id est totum precium sicut tunc vendebatur, et statim jussit cornes venire ante se predictum Ademarum, et precepit ei ut non amplius se intromitteret de supradicto plaxicio, neque de tota bosci catena, et sicut iam dictum est cum his donavit nobis jure perpetuo procursum omnium ferarum. Huius rei testes sunt Robertus prepositus blesensis, Otbertus decanus sancti Sollemnis, Ernaldus monachus, Herueus monachus hospitarius, Herueus vicecomes monachus.