Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
«NOTICIA HELINANNI DE FRACTAUALLE DE LAUARDINO. CENOMANIS»

Noverit posteritas nostra quod Elinannus de fracta valle dedit nobis monachis videlicet sancti Martini maioris monasterii,ad locum nostrum constructum apud Lauarzinum in honore sancti Martini pro anima uxoris sue tunc defuncte, et ut eam sepeliremus in eodem monasterio nostro duos solidos quos annuatim reddebant illi monachi nostri de censu terre quam apud pratellam tenent, et suam medietatem molendini qui est ad alnetos et duos arpennos pratorum in eodem loco. Pro molendino auctoramentum Rotberti nigre bodelle quesiuimus, de cuius casamento erat. Ipse vero auctorizavit cum uxore sua. Et nos illi dedimus X solidos et uxori sue IIos. Horum autem omnium testes donationis videlicet et auctoramenti presenti cartula subnotantur.

Herueus de Lauarzino.
Hugo filius Galdrici.
Mainardus.
Fulcradus filius Fulberti.
Guido de Braana.
Hugo filius Fulberti.