Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
«NOTITIA DE VILLA MALARDI. VINDOCINUM»

Notum fiat successoribus nostris quod Odo Rufus Fulchradi filius et Rainaldus frater eius divino compuncti amore pro animarum suarum redemptione dederunt sancto Martino maioris monasterii, ad res scilicet augendas quibus fratres ibidem omnipotenti Deo famulantes sustentantur, alodum de villa Malardi illam videlicet partem quam ipsis illis habere videbantur. Nomina vero testium qui dationem istam fieri viderunt et audierunt subtus notata continentur.

Wlgrinus clericus, Fulcherius suus homo.
Raherius homo Adelelmi.
Guascelinus homo Adelelmi.
Oggerius frater eius