Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Rerum gestarum noticiam edax solet oblivio consumere, et temporibus futuris preteritorum obducere facta. Proinde ne apud posteros priorum penitus acta depereant et uetustate notio obsolescat, fugax rerum memoria litterarum vinculis est religanda, et quod tempore elabitur scripto retinendum. Notum sit igitur presentibus et futuris universalis ecclesie filiis, et omnibus veri Dei cultoribus percognitum, quod miles quidam de calvo monte nomine Guazo venit in capitulum sancti Martini maioris monasterii, et accepta loci beneficio dedit fratribus, cum uxore sua nomine Alpacia duasquartas optime terrae iuxta bordam, annuentibus filiis eorum Rotberto et Isembardo. Una autem quarta empta est ab eis, et soluit quotannis X et VIII denarios de censu. Altera vero est de feuo Gauffredi de Calmonte, fecitque supradictus miles ut hoc ipse Gauffredus annueret. Post decessum tamen suum dederunt ipsas quartas, ita ut cum omnibus que in terra exitus sui hora reperta fuerint, cum frugibus et bobus, et ceteris omnibus in dominium sancti Martini condonentur. Et ad presens in reuestitura dederunt unum agripennum, et unum campum. Horum omnium testes qui viderunt et audierunt cartule huic subnotauimus.

Vmbaldus homo ipsius Guazonis.
Guarinus clericus.
Gausmerus clericus.
Otbertus cellararius.
Hildegarius.
Guarinus.
Rainaldus maior.
Ricardus maior.
Rotbertus maior.