Salomon, fils de Odon le Roux de Lavardin, reconnaît légitimes les possessions de Marmoutier.
Datierung: Vers 1050
Nosse debebitis si qui eritis posteri nostri maioris scilicet huius habitatores monasterii sancti Martini, quod Salomon filius Odonis Rufi de Lauarzino, cuius nomine venditionem seu donationem auctoram .... terrarum quas ..... pater eius siue homines patris sui a suo ad nostrum dominium scilicet adduxerant, calumniam commovisset, et quid ageret sepe admonitus pertinaciter restitisset, tandem finem imposuerit ab inquietantium ..... usus consilio iam saniori desierit. Eius calumnie dimissionis carta exstitit, pecunia autem ei collata rei utriuslibet aut unius scilicet auri uncie, aut XXV solidorum a priore sibi oblata. Actum est hoc apud villam que dicitur Nauolium, presente domno abbate Alberto, et adhibitis testibus istis:
Tetbaldo filio Leterii | Eudone rufo |
Andrea | Frotgerio mariscalco |
Alcherio filio Gaiscelini venatoris | Raimundo pictauensi |
Rotberto filio Litgerii presbiteri. |