Gaultier, chevalier, sur le point de mourir, donne à Marmoutier une terre appelée le pré Guy, et une maison auprès de l'église de Rilly. Cette donation est maintenue contre différends compétiteurs.
Datierung: Après 1044
Ausstellungsort: Chouzy
Solet prodesse plurimum cum res notificantur. Notum fieri volumus hominem quemdam nomine Galterium militaribus artibus. .... ac per hoc peccatis pluribus obuolutum, de muliere nostra Frideburgi, ante annos plus minusue obitus sui, non longe a casello Calvimontis, parrochia vero Ruliaci, in redemptione animae sue, nobis emisit terram antiquitus pratum Guidonis vocatam. Hoc autem Fredeburgis uxoris erat Gauscelini. Quo videlicet infirmitate qua mortuus est infirmante, timens illam si obiret ejus bonis et jura privare, juram hanc adhuc invenit: de Hugone de cujus beneficio erat emit. Eo vero defuncto, ubi cum nepotem suum brucabruna cognominatum suis liberis preesse instituit. Ergo de muliere hac, Ulrico ejus nepote favente, Galhricus terram emit supradictam, annuentibus Fulchrado, Ingelberto, Rainaldo, Burchardo filiis suis in hoc monastetio Deo in elemosinam dedit. - Addidit etiam domum quamdam ecclesie Ruliaci conjunctam. Post vero multis evolutis annis in illa permutatione dexterae Excelsi qua Gaufridus comes Turonum pervasit, Tetbaldus amisit, dum alii hereditates suas, meritis exigentibus amitterent - quidam ministri comitis, maligno spiritu concitati, domum quietam cepe inquietare - sed statim advocatus nepos Fredeburgis auctorque venditionis affuit Vlricus, praclio et comodis defensionibus juram nostram defendere paratus. Quadere placito habito, cum deesset qui contra eum iniret praelium, tandem jurejurando vindicavit jus nostrum. Testis est unde nostra illa placita fuit, de Calvomonte Lisoius et Guano similiter de Calvomonte, Gaufridus quem bigotus et Rainaldus vicarius. Sed ne sit monachorum quies, semper invidens inimicus ab inquietudine nostra (non) destitit, et per Rainerium de Calvomonte in cujus parte cesserat hereditas Hugonis et cujus beneficio illa nostra terra fuerat, inquietare coepit. Unde rursus placito habito in curia comitis, Gausifredus illius reclamationem injustam esse adjudicavit, cum inde contra ministros suos placitum habuissemus, et inde ius nostrum teste et sacramento vindicassemus, tamen inde Fulco prior 2 denariorum solidos illi dedit et terram nostram quietam proclamavit. Testium nomina: Sulpicius de Brisca, Gualcherius de Brisca, RaduIfus de Apuleia, Amalricus de Fisco Arnulphus filius Leoni, Lescelinus de Ambaziaco, Pontelinus de Amtariaco, Fulco prior et alii.