Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
NOTITIA DE STAGNO IN BOSCO BLIMARCIO

Nosse debebitis si qui eritis posteri nostri maioris scilicet huius habitatores monasterii sancti Martini, Galterium nostre congregationis monachum terre nostre in bosco blimarcio prepositum, emisse stagnum quod quidem situm (est) in pago blesensi apud villam que vocatur mons Tedaldi, a Guarino blesensi vicario, atque ab Abelino milite quodam qui partem illius stagni dimidiam tenebat de Gradulfo fratre Guarini. Que empcio facta est coram Herueo cognomento cornesino, auctorizante de dimidia illa parte jam dicto Gradulfo, filioque eius nomine Guarino, constante precio venditoribus singulis solidis L. spondentibus omnibus tam venditoribus scilicet illis quam auctorizatoribus acquictaturos sese per omnia, si qua numquam adversus emptorem de stagno illo exurgeret calumnia. Que eciam sponcio ad terminum quo ambobus venditoribus precium solutum est dimidium repectita est et confirmata a Guarino vicario et nepote eius Guarino Gradulphi filio, cui pro suo auctoramento dederat manochus XIIcim denarios. Ad persolvendum dictum totum precium ventum est in domum Guarini vicarii, ibique tunc auctorizavit hec Adenauris nomine uxor ipsius et filius eius Niuelo dictus, accipiente illa IIIIor denarios, et isto solidos XXV. Post aliquantum temporis Herbertus quidam, filiaster supradicti Abelini, conuentu monacho qui emerat ab illo partem illam stagni, calumniam ipsis intulit empcioni. At ille calumniatorem ad venditorem ilium secum ducens, admonuit eum conuencionis quam erga se habebat, ab omnibus scilicet hominibus acquietandi quod sibi vendiderat. Ad quod ille presto se esset respondit, suoque illi filiastro omne mox obtulit quod exigeret rectitudo, ut videlicet aut restitui statim eidem faceret feuum illum, eciam inquadruxum si vellet eum tenere ut debebat de Guarino Gradulfi jam tunc defuncti filio, aut aliquo edificamentum quod emeret Abelinus ipse de precio sue illius vendicionis, teneret iste de abbate sancti Launomari sicut Abelinus ipse tenere debebat. Hoc enim Gradulfus, cum in eiusdem sancti monasterio fieret monachus, eidem loco concesserat, aut certe veniret eadem hora in curia sui ipsius auunculi, honorati scilicet cuiusdam nomine Guaiferii ibique quicquid judicaretur, rectum mox haberet effectum. Omnia hec ille refutavit, sed cur reffutaret inuenire non potuit. Improbata itaque illius improbitate Abelinus in sua se dixit perpetuo persistere sponcione, quod vendicionem suam scilicet sancto Martino omnimodis adquietaret. Ob hoc etiam post aliquantum temporis ostendit sepedicto monacho clausum quoddam vinee situm iuxta vineas sancti Launomari a parte occidentali inter publicam viam et fluvium Ligerim. Dixit que illi ut si quum calumniacione cuiusdam quod sibi vendiderat perderet, vineas ipsas pro eo acciperet quas ipse scilicet a se ipso abbati sancti Launomari traditas ab eodem receperat in feuum, juxta id quod eidem loco a Gradulpho prediximus fuisse concessum. Uxor proinde Abelini, nomine Ermelina, ex cuius jure stagnum illud ipse tenebat, vendicioni mariti per omnia favit, et ob id ab emptore monacho duos denarios solidorum accepit. Bernardus quoque de sancto Aniano de cuius erat stagnum illud casamento, vendicionem eis vel empcionem ut gesta et supradigesta est auctorizavit cum filio suo Gualterio vocabulo, de quo videlicet Bernardo tenent censum molendini illius stagni Johannes frater Guilberti forestarii atque Gualterii, amborum germanus, qui census tres denarii sunt reddendi quoque anno ad blesense forum, de hiis iisdem duobus fratribus tenent medietatem census isti alii duo fratres Bouellus et Hastellinus. His igitur quatuor dedit monachus supra nominatus vendencias sue empcionis dimidias duobus primis, et dimidias alteris, terre quoque paululum hoc est brevem quamdam, et per angustam viam que duxit ad molendinum illum. Ab Hastelino emit plena mina frumenti dedit et Lisoio de caluo monte dimidium modium auene, et Gautfredo bigoto solidos V, ob auctoramentum scilicet empcionis sue, quum pro guerra que erat inter comitem Tetbaldum et comitem Gauffredum res illius loci habebant intaxamentum. Testes eorum que diximus subter ascripsimus, non quidem omnibus omnia testificantibus, sed aliis alia pro loco vel tempore quo gesta sunt singula. Herueus cornesinus, Hugo homo cius, Otbertus decanus sancti Sollemnis, Hugo canonicus sancte Marie, Guarinus filius Gradulfi, Girardus agguiratus, Frotmundus vicarius, Adunarus maior, Ingelbaldus tabernarius, Bernerius miles, Hilgodus presbiter, Ernaldus monachus, Rainaldus monachus, Stephanus de maucis, Durandus de camera, Herbertus loripes, Aubertus glaciatus, Vuarinus quocus, Hildebertus famulus, Beringerius famulus, Archembaldus famulus, Mauricius schirpellus, Harduinus juvenis, Gualterius monachus, Beringerius monachus.