Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
«NOTICIA DE INGELBALDO. - VINDOCINUM, DE SANCTO GILDERICO. - DE LAVARDINO»

HEC. EST. CONVENIENTIA. INTER. INGELBALDUM & MONACHOS. SCI. MARTIN. Omnibus sanctae die aecclesiae fidelibus compertum percognitum fieri volumus, quod domnus Ingelbaldus de Uindocino in capitulum sancti Martini maioris scilicet monasterii venit, ibique dimisit quod nullam amplius consuetudinem in eiusdem sancti requirat terris, nec capiat, nec capere faciat, exceptis IIIIor causis de terra sancti Gilderici, videlicet banno, incendio, rapto et furto, et hec mensurate et cum moderantia, ab in huiuscemodi culpis deprehensis accipiat. Cetera vero iustitia in monachorum sancti Martini arbitrio pendeat. Hoc quoque similiter dimisit, quod a monachis vel ab hominibus sancti MARTINI in sua curia placita per consuetudinem fieri amplius non requirat. Propter forfacta vero que nobis fecerat donavit sancto Martino VII masuras terre, apud Orgerias. In villa vero sancti Gilderici duas, Burchardi scilicet et Oliuardi. Et de silva Pertici pastionem ad CCC. porcos, per singulos pascendos annos. Et de eiusdem silve sicco bosco, ad opus monachorum apud sanctum Gildericum commorantium, suorumque hominum, quantum eis in omnibus sufficiat. Similiter quoque retortas et rollones, stimulos quoque et cauillas et hucias, et si quid huiusmodi aliud eis in rurali opere necesse fuerit, et quod ibidem habitantium bestie herbarum aquarumue liberos ingressus regressusque habeant. Quorum tamen omnium largitionem et convenientiam ut suum seniorem a quo ista in beneficium tenet annuere faciat. Simul hoc quoque annuendo firmavit, dona et laxationes quas habent monachi sancti Martini maioris monasterii vel habituri sunt in suis terris, nec non et emptiones quas fecerunt vel facturi sunt. Quibus ita concessis dedit ei domnus abbas nostri loci societatem et quicquid sancto Martino forfecerat ei perdonavit, ea tamen ratione, ut si factam infregerit convenientiam, nollens eam deinceps, ut inter nos pro huiusmodi causa constitutum est, emendare queque perdonata requisita reddat, suasque querelas quas adversum nos faciebat, ulterius non requirat. De cetera quoque in consequentibus futuro nobiscum hanc etiam firmavit convenientiam, ut in terris sancti Martini nihil amplius tollat aut tollere faciat Et si aliquis suorum hominum aliquod in eisdem sancti terris forfactum fecerit, infra XVcim dies, ex quo ad eum clamor factus fuerit, rectum inde factum habeat. Et ut hoc firmiorem auctoritatem haberet, hos domno abbati dedit fideiussores, scilicet. Raginaldum filium Burchardi, Adelelmum, Gauscelinum bastardum, Odonem longobardum, Auesgaudum de longo prato, Hugonem filium Eue, Hugonem fratrem Mathei, Fulchradum filium Ingelbaldi. Ad hoc scilicet ut si accepti damni, ut prediximus, infra supra scriptos XVcim dies rectum factum non habuerit, isti infra alio, XVcim dies forfactum emendent. Quod si facere neglexerint, tanquam transgressae conuenientiae conuicti culpabiles, quaeque forfacta ubi accusati fuerint, quisque cum sua lege emendet. Nomina vero testium qui his interfuerunt, inferius adnotantur.

Arduinus filius Corbonis.Rainaldus iuenis.
Tetbaldus frater eius.Eblo archipresbiter.
Tedasius.Droco vicarius.
Bernardus tiro.Hubertus de Pratella.
Richardus maior.Obtertus cellararius.
Warnerius maior.Andraldus.
Rotbertus maior.Hildegarius mariscalcus.
Rainaldus maior.Gauscelinus clauellus.

Signum domni Ingelbaldi et uxoris eius Hildegardis. Fulcherii filii Hugonis, Otberti filii Seuuini, Rainaldi filii Fulchradi, Berohardi, Mainardi.