Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
«NOTITIA HERBERTI PRESBITERI DE LAUARZINO CYNOMANIS»

Notum fiat successoribus nostris quod presbiter quidam de castro Lauarzini, Herbertus nomine, compunctus divinitatis amore, dedit sancto Martino M. M. in augmentum scilicet rerum quibus fratres ibidem omnipotenti Deo famulantes sustentantur, unam manufirmam sub institutione census annuatim reddendi, consistentem apud villam quae Noientum appellatur. Soluit itaque haec manufirma solidorum censum duorum, die festivitatis sancti Georgi, VIIII Kalendas maii. Si vero minister sancti Martini tardus aut negligens inde fuerit, salva donatione, census legaliter emendetur. Ut autem huius manufirme concessio firmior haberetur, testium qui affuerunt eam subter insertis nominibus affirmavimus.

S. Herberti presbiteri, qui hanc manufirmam sancto Martino contulit.

S. Ingelbaldi britonis

S. Adelelmi butifoci

S. Rainaldi filii Fulcradi

S. Odonis longobardi.

S. Gauzcelini bastardi et Giraldi militis, qui eamdem manufirmam calumniabantur, sed ob amorem sancti Martini reliquerunt eam, videntibus cunctis qui curie Ingelbaldi britonis aderant.