Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
«NOTITIA DE CONFIRMATIONE COMITIS TETBALDI SUPER TERRA QUAM DEDIT SALOMON APUD VINDOCINUM. CENOMANIS

IN. NOMINE. SUMMI. SALVATORIS. DEI. EGO. TETBALDUS. GRATIA. DEI. COMES. NOTUM. IMMO. ET. PERCOGNITUM. UOLO. ESSE. CUNCTIS. SANCTE. DEI. ecclesie fidelibus, maximeque successoribus meis, quod presentiam nostram adiit quidam fidelis noster nomine Salomon, ut de terra quam de nobis tenere videbatur, iure fisci, aliquid concederem Deo et sancte Mariae semper virgini, atque beato Martino, in cellulam quam ipse apud castrum lauarzinense, in honorem eiusdem Dei genitricis et sancti Martini, construxit, et quam perpetualiter ad locum maioris monasterii delegavit. Cuius petitionem benigne recipiens eius voluntatem compleri iudicavi. Est autem ipsa terra prope fluvium Liddi in conspectu castri vindocinensis. Quantitas vero eiusdem terre, quarte duae sunt et unum molendinum, et census XIIII solidi. Et ut hec carta in perpetuum firmiter permaneat manu propria eam firmavi, et manibus fidelium meorum corroborari feci. Qui vero hanc cartulam firmaverunt inferius nominati sunt.

GilduinusAlbertus drudus regis
Herueus vicecomesNiueloMainardus
HarduinusRotgeriusGauscelinus
GirardusHarduinusRaimundus.
RotbertusHugoWlgrinus