A la mort du chevalier, Robert, ses enfants le firent enterrer à Marmoutier, à qui ils donnèrent en reconnaissance un colibert, du nom de Fulbert.
Datierung: 1032-1064
Notum fiat fidelibus universis et maxime successoribus nostris, quod miles quidam de castro Lauarzino, Rotbertus nomine, cum defunctus fuisset, a filiis suis Huberto et Hugone maius monasterium sepeliendus apportatus est. Quem cum monachi sancti Martini, gratia magis familiaritatis antique quam dono alicuius terrene substantiae sepelissent, tamen ne penitus gratis concessa videretur eadem sepultura supradicti defuncti filii quendam sancto Martino colibertum dederunt nomine Fulbertum, et de suo dominio in monachorum transfuderunt servitium. Quod ceteri quoque Rotberti filii, fratres supradictorum Huberti et Hugonis, videlicet Fulcherius et Rotbertus, libenter annuerunt, et imperpetuum ratum fore sanxerunt. Data est etiam illis omnibus societas beneficii maioris monasterii in retributionem coliberti donati, cuius donationem Bernardus de Sancto Aniano, de quo eum supradicti fratres tenebant auctorizavit et uxor eius nomine Alburgis nec non et filii eorum Gualterius et Bernardus. Horum omnium testes subscripti sunt:
Ricardus maior. Guarnerius maior. Bernardus hospitalarius. Rainerius homo supradictorum fratrum. Guillelmus frater ipsius Fulberti. |