Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
«NOTICIA ROTHONIS DE VILLA MALARDI. VINDOCINUM

Notum sit omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus, quod Rotho filius Rodgerii divitis venit ad Maius Monasterium in presentia domni Alberti abbatis, et accepto loci beneficio dedit sancto Martino totam suam partem de alodibus villae Malardi, tali conuenientia ut quamdiu ipse vixerit, habeat de consuetudinibus villanorum partem unam et sanctus Martinus alteram. Si vero monachus sancti Martini terram in suo dominio exercere voluerit, talem partem predicto Rothoni reddiderit, qualem ipse ad laborandum miserit. Si autem nichil miserit, totus laboris fructus sancto Martino erit, et post eius obitum terra sancto Martino remanebit quieta et solida, et centum solidi denariorum de sua pecunia ut inter monachorum familiares eius fiat memoria. Cuius rei testes, qui audierunt et viderunt subtus notati sunt. Fulbertus, Hugo clericus, Gauzcelinus, Fulcherius.