Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
« DE DECIMA QUAM DEDIT FREDERICUS DE LAUARZINO. CENOMANIS

Quisquis fidelium ardore succensus adimplende preceptionis evangelice, qua cuncti divitias habentes misericorditer admonentur facere sibi de mamona iniquitatis amicos, a quibus cum defecerint, in eterna tabernacula recipiantur, omnium necessitatibus communicare studuerit indigentium, precipueque pauperum spiritu quorum, iuxta veritatis vocem, regnum dinoscitur esse celorum, noverit se indubitanter ab ipso bonorum omnium largitore, qui ei contulit unde sibi tales faceret amicos, se esse inter gloriosores beatitudinis eterne premia percepturum. Ac igitur consideratione, ego Fredericus miles commotus, pro anime mee, uxoris quoque Adelais et filii Frodmundi, nec non et filie Adelais redemptione, de meis facultatibus, que mihi de beneficio Malranni accidunt, videlicet decimam de decem agripennis vinearum Deo et sancto Martino maioris monasterii ad victum sancti Martini monachorum Xristo militantium, in loco sancti Gilderici in suburbio castri Lauarzini posito, cum mea coniuge et filio nec non et filia, annuens concedo et concedens annuo. Huic ergo donationi eadem lege qua supra placuit mihi adhuc adaugeri aliquid de meo, videlicet decimam duorum camporum hinc et inde huic loco adiacentium, annuente mea coniuge filioque et filia. Harum igitur rerum donationis tam visu quam auditu testes sunt, quorum nomina subscribuntur :

S. donni Alberti abbatis.

S. Gulielmi.

S. Gaurini.

S. Gauterii.

S. Odonis.

S. Salomonis.

S. Fulberti.

S. Rodberti de Martiniaco.

S. Hildeberti.

S. Gaurini.