Le comte Eudes restitue à Marmoutier l'église de Chouzy, avec le consentement d'Alain de Bretagne et de Eudes, son frère.
Datierung: 1031-1032
[Si justum esse credimus et christianae pietati congruum, ut potentes saeculi huius de propriis facultatibus quas a prioribus suis jure haereditario possidendas per legitimas successiones suscipiunt, ecclesiis Dei famulantibus, unde sustententur, tribuant, nimis a justitiae linea discrepare] censemus, si non ea, que a domo Dei antiqua iniquitas iniuste abstulit, [nos divino] perculsi timore iuste ei restituamus. Quas ego Odo comes recta consideratione animatus pro anime mee atque uxoris redemptione, et filiorum meorum incolumitate restitua sancti Martini ecclesie, quod maius monasterium dicitur, ad deprecationem Ebrardi abbatis monachorumque ipsius loci, ecclesiam quandam [in pago] blesiasensi sitam, que Chilziacus nominatur, quam ipsos olim iure [tenuisse] liquet. Sed secularium hominum uiolentia perdidisse. In huius autem precepti operatione Alanus, britannorum comes clarissimus, et EVDO frater eius qui de me predictam ecclesiam in beneficio tenebant pro lucro eterne hereditatis consenserunt. Et ut haec descriptio maiorem per tempora obtineat vigorem praesente Hainrico rege ejusque fidelibus et nostris, manu propria praemisso eius signa, eam subter firmavimus manibusque nostrorum fidelium corroborandam tradidimus quorum (nomina) hic subter scripta continentur.
Signum Henrici regis. S. Adam Meledunensis. S. Alberti filii Rainaldi vicedomni. + Signum Gauzcelini. S. Manassae comitis. S. Odonis comitis. S. Eudonis comitis. S. Guigonis. S. Hoelli. S. (Alfredi). S. Guanilonis thesaurarii. S. Jungonei britannorum archiepiscopi. S. Guarini episcopi (redonensis). S. Gelduini. S. Eruei fratris eius. S. Dotvini. S. Gradulfi prepositi. S. Aymonis fratris eius. S. Rainaldi.+