Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
«DE TRIBUS QUARTIS TERRE APUT PASNERIAS, DE PASNATICO ET CLAUSURA NOBIS DATIS, IN QUADAM FORESTA, QUE EST INTER DUAS AQUAS A COMITE»

Notum sit omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus quod dominus noster comes Odo pro salute animarum parentum suorum suaeque et coniugis eius ac filiorum suorum Teohtbaldo videlicet et Stephano dedit ad pasnaerias sancto Martino, III quartas terrae mensuratas, et ideo mensuratas ne amplius labente seculo excrescat, quod absit, ulla contentio inter terre eius heredumque suorum prepositos et sancti Martini monachos. In foresta autem sua que est inter duas aquas dedit unoquoque anno pastionem ad centum porcos sine ullo pasnatico et clausuram de predicta foresta ad campos sancti Martini claudendos cunctis diebus. De stantiuis quoque quercubus suis quibusque locis virentibus, ad focum monachi qui in obedientia fuerit ad sufficiendum similiter dedit.

Signum comitis Odonis.

S. filii eius Theodbaudi. +

S. filii eius Stephani. +

S. Nevelonis.

S. Harduini.

S. Roberti prepositi blesensis qui quartas mensuravit.

+