Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
«NOTITIA DE HIS QUE DEDIT NOBIS SALOMON DE LAUARZINO. CENOMANIS»

Quanta et quam benignissima circa humanum genus Dei existit pietas, nullus mortalium vel corde cogitare vel verbis dicere potest. Invitat enim nos ut post multa perpetrata scelera ad eum redeamus, pie et misericorditer dicendo: Uenite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego uos reficiam. Et in alio loco Euangelii ortatur nos ut de terrenis rebus atque caducis adquiramus celestia et in eternum mansura taliter inquiens: Facite vobis amicos de mamona iniquitatis, ut cum defeceritis recipiant vos in eterna tabernacula. Iccirco ego in Dei nomine Salomon et uxor mea Adela, concedentibus filiabus nostris Matilde et Auelina, nostrorum reminiscentes multitudinem peccatorum et ultimi iudicii diem fortiter expauescentes, atque cum illis fidelibus quibus Deus in illa die dicturus est: Venite, benedicti patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est, aggregari desiderantes, donamus ad locum maioris monasterii, quem beatus Martinus construxit in honorem sancte Dei genitricis Marie, et sanctorum apostolorum Petri et Pauli consecravit, et monachis ibidem Christo servientibus, quamdam terram ex canonicis santi Georgii comparatam, super ripam Ledi fluuii sitam. In qua videlicet terra construximus ecclesiam in honore sancti Gilderici confessoris, cui ecclesie de nostris propriis possessionibus donavimus duos scilicet furnilos, et unam mansuram de terra in illa villa que vocatur Aferguz, et in terra sancti Genesii, terram ad unum modium et dimidium sementis, de vineis tres arpennas, de pratis vero duos arpennas super aqua que dicitur Breia, que omnia libere et quiete nemine contradicente comparatione legali censualiter tenemus atque possidemus, et ad integrum ab hodierna die in posterum, pro redemptione et remedio animarum nostrarum, tradimus supradicto loco beatissimi Martini, et monachis ibi degentibus in perpetuum possidendam. Adhuc autem concedo ipsis monachis, auctorizantibus Adela uxore mea et filiabus nostris Matilde et Auelina, quicquid eis datum vel venditum fuerit ab omnibus hominibus meis militibus, burgensibus, servis, ingenuis, tam de meo feuo quam de extraneo. De tota vero terra quam dedi supradictis monachis, sive quam adquirere poterint donatione et emptione, habeant ipsi monachi omnes consuetudines et forisfacturas semper solutas et quietas, sicut et ego de mea quam ego possideo; ea videlicet ratione ut semper memoriam nostri in suis orationibus habeant, et pro nobis peccatoribus Dei clementiam exorent, ut cum nobis dies mortis advenerit, non gaudeat de animabus nostris pestifier inimicus, sed eas per beati Martini intercessionem eripiat misericordia Xristi de manu diaboli et de penis inferni, et transferat ad gaudia paradisi. Si autem aliquis ex fratribus et sororibus vel nepotibus seu aliis propinquis, aut ullus unquam homo vel femina hanc donationem, quam libera mente et propria voluntate ex nostris rebus facimus, aliquam calumniam monachis post nostrum decessum inferre voluerit, nisi cito humiliatus ad eos ad satisfactionem venerit, in primis Dei omnipotentis et perpetue virginis Marie, atque beati Petri, qui habet claves regni celorum seu gloriosi confessoris Xristi Martini necnon et omnium electorum Dei iram incurrat, et cum Iuda traditore atque Symone mago, seu omnibus inimicis sancte Dei ecclesie, vivus infernum descendat et semper ibi ardeat, et veniat super animam eius omne genus infernalium tormentorum per infinita secula seculorum, eiusque calumnia ab omnibus pro nichilo habeatur. Ut igitur hec auctoritas firmior atque stabilior sit, eam manibus nostris subter firmavimus et manibus seniorum nostrorum et multorum virorum nobilium firmandam et corroborandam tradidimus. + Signum Huberti epi Andegavensis qui hanc excommunicationem firmavit.

+ S. Salmonis.

+ S. Adele uxoris eius.

S. Mathildis eius filie.

S. Aueline eius filie.

S. Rotgerii generi eorum.

S. Hugonis burelli.

S. Raherii de Boloria.

S. Warini.

S. Uiuiani.

S. Wilelmi.

S. Fulcherii diuitis.

S. Wlgrini.

S. Rainaldi siniscalli.

S. Drogonis filii Francherii.

S. Gaufredi filii Hilgodi.

S. Wineberti.

S. Rogerii.

S. Hulberti de rupe.

S. Waldrici.

S. Ildiberti uigerii.

S. Arnulfi prefelini.

S. Theoderici claudi.

De monachis fuerunt ibi:

S.domni Alberti abbatis.

S. Walterii monachi.

S. Ildeberti monachi.

S. Willelmi monachi.