Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE VILLAE QUAE CULTURAS DICITUR RESTITUTIONE

Lucrum maximum credimus animarum si his qui Deo die notuque deserviunt, et spretis hujus seculi curis, pro totius mundi erratibus indesinenter Dei exgnoscant clementiam, aliquit ad necessarios usus clementer augemus. Itcirco ego, non meis meritis, sed Dei omnipotentis, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, indicibili largiente bonitate, Odo comes notum esse cupio, cunctis mortalibus tam presentibus quam etiam et futuris, quod quandam villam, quae Culturas dicitur, et ad abbatiam sancti Martini majoris monasterii pertinet, sed longe retroactis temporibus separata est, meorum enormitatem reminisces, scelerum, et districti examinis diem pertimescens, pro animabus patris et matris meae, nec non et Domini Hugonis archiepiscopi, cujus ibi corpus digno ordine jacet, et praecipue quia debitum mortis exsolvens, ibi requiescere cupio, ut jam dictus confessor animam meam ab infernalibus eripiat flammis, et suis intercessionnibus collocet in superis, cum omnibus qui ad illam pertinent, tam hominibus quam etiam terris, cernentibus cunctis meis fidelibus monachis inibi Deo famulantibus restitua et in perpetuum reddo. Ut vero haec redditio firma et stabilis in eternum maneat, signo salutiferae crucis, qua ab eterna morte sumus redempti, illam manu mea roboro et manibus uxoris meae et filiorum, nec non etiam et meorum fidelium roborare facio.

Signum Odonis qui hanc redditionnis cartam facere et firmare rogavit, † Signum Berte comitissae uxoris ejus. - † Signum majoris filii ejus Teutboldi. - † Signum filii ejus Odonis, adhuc in cunabulo quiescentis.

S. Godefredi comitis.

S. Rainerii.

S. Rotberti.

S. Arduini.

S. Teduini.

S. Dadonis.

S. Gelduini.

S. Rotrochii.

S. Adalardi.

S. Helgaudi.

S. Guarnerii

S. Adalonis.

S. Utberti clerici.

S. Rotberti clerici.

S. alii Roberti clerici.

S. Heirardi.

S. Teutbaldi.

S. Helgaudi.

S. Hervaei.

S. Hugonis.

S. Fulberti.

S. Malgerii.

S. Gualterii.

S. Guandelberti.

S. Guarnoldi.

S. Walterii.

S. Humboldi.

Data mense maio apud blesense castrum, die qua inventio salutifera crucis celebraturr anno XXXVIIII regnante Lothario gloriosissimo rege, Hugo indignus levita et monachus ad vicem cancellarii scripit. Si quis contra dixerit anathema sit a christo et sanctis ejus.