Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le clerc Herlanus, chanoinc de Saint-Martin donne à Marmoutier son aleu, près de Coniac dans le comté de Blois, avec ses vignes, prés, terres, forêts, eaux, moulin, à la condition que lui et ses prédécesseurs seront inscrits sur le martyrologe, auront part aux prières, et à charge d'un anniversaire.
Datierung: 982-986
Ausstellungsort: Grèneterie

«DE ALODO DE PASNAGERIIS, BLESIS»

Interminabile atque perpetuum animarum fore credimus emolumentum, si dum quisque corporeis motibus terram inhabitat pro augmento cogitat superne habitationis, et de contemptu rerum temporalium cumulet sibi inmarcescibiles thesauros indeficientium divitiarum, et hoc quod remanendo perire potest in hoc saeculo, in alimoniis pauperum vel in usibus distribuitur Deo die noctuque servientum. Praecipue cum ipse rex regum et iustus iudex omnium in illo disticti examinis die, eos dicat se remuneraturum, qui calicem tantum aquae frigide in nomine eius dederunt, dicens voce benignissima et omni pietate referta, quod uni ex minimis meis fecistis mihi fecistis: idcirco ego in Dei nomine Herlannus levita, licet indignus sancti Martini tamen canonicus, meorum enormitatem reminiscens scelerum, et aecclesiasticum vigorem diatim miserabiliter decidere conspiciens, tantum in monastico ordine quasi quemdam adhuc videns relucere igniculum, dono et in pertuum trado ad locum sancti Martini quod dicitur Maius Monasterium, quod ipse Christi confessor, habitum monastice religionis gerens, in honore sanctae Dei Genitricis et sancti Apostolorum principis fundavit: unde venerabilis vir Maiolus abbas esse videtur, vel monachis ibidem consistentibus res proprietatis meae, id est alodum meum in pasnagerias qui Coniacae in comitatu blesensi (existit), quem libere et quiete teneo et nemine contradicente dare et venumdare possum cum vineis, pratis, pascuis, silvis, terris cultis et incultis, aquis et molendino, et omne quicquid ibi legitime teneo, quae situm et adinquirendum pro anima genitoris et genitricis meae, necnon et fratris mei Fulconis, seu et mee, ut per beati Martini intercessionnem, te sanctae Dei Genitricis atque apostolorum principis, necne et monachorum ibi Deo servientium orationes, veniam et indulgentiam omnium peccatorum percipere mereamur, et ipsi fratres nomina nostra in suo martirologio scribant, et omni anno nostrum adniversarium faciant, et in cunctis benefactis illorum partem sempiternam tribuant. Ea igitur ratione hoc facio, ut quamdiu vixero teneam, ipsi tamen inuestituram, prata quae ad ipsum alodum pertinent in presenti habeant, adque memoriam domni Herlanni semper faciant. Post meum vero excessum cum omni emelioratione libere et quiete possideant. Si vero aliqua persona hanc donationis cartam calumniare presumpserit, primitus iram Dei et omnium sanctorum incurrat. et quod iniuste quaerit non vindicet, sed coactus auri libras V persolvat. Ut vero firmior permaneat illam manu mea signo sancte crucis muniui et illis corum nomina subscripta sunt firmare rogavi.