Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

[III] INDECOLUM AD MAIOREM DOMUS/

Domino inclito procerique, palacio regalis ornatum adque catholicae universalis ecclesiae et Christi filio illo maiorem domus illi, acsi peccator, tamen Deo miserante episcopus.

Ut culminis vestre agapem nostra extremitas paginale com[m]odo salutis inquirat, in eterna dileccione verum demonstret caritatis affectum. Idcirco salutacionum munia, qua decet, cum eulogias peculiaris patroni vestri, domni illius, per praesente servo vestro,/ filio in Christo nostro illo, celsitudine vestre destinare praesumsimus. Perquam humiliter petimus, ut eum af[f]ectum a vos recipiantur, quod sunt a nobis amore distinate. Remeante vero eodem de vestra prosperitate per reciprocum paginale adloquium cognuscere et letificare mereamur.