Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

SI QUIS IN PRESENTIA REGIS DE EA QUE VINDEDIT AUCTORIS SE VOLUERIT ESSE EMPTORI CUM PRAECEPTO DOMINICO EX HOC

Ille rex illi comite./

Veniens ille vir/ – aut missus suus in persona sua – ibi in palatio nostro clemenciae regni nostri suggessit, quasi omo nomen ille porcione – aut villa – sua nuncupante illa in pago illo, quicquid ibidem visus fuit tenuisse, per vindicionis titulum accepta pecunia sua eidem visus est distraxisse et eam ad praesens possidere videretur. Sed dum et ipsi ille ad praesens adstabat, interrogatum est ei a nobis vel a proceribus nostris, si ipsa vindicionem, quam ipsi ille de superscripta rem in praesente proferebat, de nomine eius fecisset – aut memorata/ rem vindedisset –, vel, si ei necessitas evenerit, auctor eidem esse voluisset. In praesentem edicere deberit,/ si taliter in nostra praesentia memoratus ille professus est, quod et ipsa vindicione fecerat et precio de superscripta rem, quod illa vinditio contenet, acceperat et autor eidem ex hoc ad praesens, et si inantea si ei necessitas contigisset. Et erat et esse volebat.

Ideo, dum taliter coram nobis professus est, per praesentem praeceptum decernimus ac iubemus, ut memoratus ille ipsa villa aut porcione illa in iamdicto loco in integritate, quicquid per ipsa/ vinditionem legitur, absque contrarietate vel repetitione illius aut heredibus suis quieto ordine debeat possidere vel quicquid exinde facere ipse aut heredes sui decreverint, libero pociantur arbitrio.