Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

[I] INMUNITAS

Ille rex Francorum viris inlustribus, patriciis, comitibus, tolenariis vel omnibus curam publicam agentibus.

Si oportuna beneficia ad loca sanctorum, ecclesiarum vel sacerdotibus prestare non desinimus, hoc nobis procul dubio in eterna beatitudine retribuere confidemus.

Igitur cognuscat magnitudo seu utilitas vestra, quod nus ad peticionem apostolico viro illo, illius urbis antestite, talem propter nomen Domini, eius mereti conpellentibus, beneficium prestetisse: Cognuscite, ut annis singulis de carra tanta, quod a luminaria conparandum ad Massilia vel per relicos portus infra regno nostro, ubicumque missi sui mercare videntur vel pro reliqua necessitate discurrentis, haec desolvere non debeant. Propterea per praesentem praeceptum decernimus, quod perpetualiter mansurum esse iubemus, ut nullo tolloneo de ipsa tanta carra ipsius pontificium; neque in ipsa Massilia, Toloneo, Fussis, Arlatu, Avinione, Sugione, Valencia, Viennia, Lugdone, Cabillonno vel per reliquas civitates aut pagos, ubicumque in regno nostro teloneos exigitur; nec de navale nec de carrale eveccione nec rotatico nec pontatico nec pulveratico nec salutatico nec cispatico nec nulla redibucione, quod fiscus noster exinde poterit sperare, nec vos nec iuniores aut successores vestri de ipsa tanta carra eisdem non requiratis nec exigatis. Sed omnia et in omnibus hoc propter nomen Domini ipsi pontifex vel successores sui aut memorata ecclesia domni illius habeant indultum vel in luminaribus ipsius sancti loci proficiat.

Quam vero auctoritate perpetuis temporibus valituram propria manu infra decrevimus roborare.