Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

L INDICULUM COMMENDATITIUM AD VIROS INLUSTRIS LAICOS

Domino inluster et per cuncto magnificentissimo ac nobilitatis/ prosapiae decorato atque sublimato illo ille peccator in Domino praesumit mittere salutem.

Quamquam vestra excellentia meae parvitate minime sit cognita, tamen multorum relatione didici vestram in Domino maximam devotionem et in servis Dei vel pauperes eius ob aeterna retributione solicitudinem non pigram. Qua fiducia provocatus hos apices vilitatis meae per latores praesentes, famulos vestros, fratres in Christo nostros, ad dominationem vestram direximus, per quos vestram industriam, si praesumptio non offendit, plurimum salutare praesumo et peto, ut eis euntibus vel redeuntibus, in quo necessarium duxerint, propter nomen Domini solita pietate consolari iubeatis.