Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

XXIII CONCAMBIO DE VILLAS

Interquos caritas inlibata permanserit, pars parte beneficia oportuna prestantur, quia nihil sibi de rebus propriis censit minuendo, quod econtra recipit in augmentum.

Ideo placuit adque convenit inter venerabile viro illo ex permisso apostolico viro illo et inlustris viro illo, ut locella aliqua inter se concambiare deberent. Quod et ita fecerunt. Dedit igitur ille venerabile vir lui locello nuncupante illo, situm ibi, de parte basilicae sancti illius, memorato lui quicquid ibidem ad presens de qualibet adtractu tenere videbatur, cum terris, domibus, aedificiis, acolabus, mancipiis, vineis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquaerumve decursibus vel omnia ibidem aspicientem; similiter in conpensationem huius meriti dedit suprascribtus ille ad partem memorato abbati illo vel praedicta[e] basilice alio locello nuncupante illo, situm ibi, quicquid ibidem ad praesens de quodcumque adtractu ibidem habere videbatur, cum terris, domibus, aedificiis, acolabus, mancipiis, vineis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus vel omnia ibidem aspicientem, ita ut ab hac die unusquisque [ex ipsis] memorata loca, quod acceperunt, habendi, tenendi vel quicquid exinde pro eorum oportunitate et conpendio facere elegerint, liberum perfruantur arbitrium.

Illud vero addi convenit, ut, si aliqua pars ex ipsis aut heredis vel successores eorum hoc emutare vel refragare voluerit, rem, quem accepit, amittat et insuper inferat pari suo, qui hoc facere praesumserit, auri libras tantas, argento pondo tanta et quod repetit vindicare non valeat, sed praesens, unde duas [epistulas] inter se unotenore conscribserunt firmas et inviolatas, [omni tempore] permaneant.

Stipulatione subnexa. Actum illo.