Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

VINDITIO DE VILLA

Domino fratre illo ille./ Licet empti vinditique contractus sola pretii adnumerationem et rei ipsius traditione consistat, ac tabularum aliorumque documentorum ad hoc tantum interponatur instructio, ut fides rei facti et iuris ratio conprobetur.

Idcirco: Vindedisse me tibi constat, et ita vindedi villa iuris mei nuncupante illa, sitam in pago illo, quam ex legitima successione parentum vel de qualibet modo ad eum pervenit, habere videor, in integritate cum terris, domibus, aedificiis, acolabus, mancipiis, vineis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, adiecentiis, apenditiis vel omni merito et termino ibidem aspicientem. Et accepi a vobis in pretio, iuxta quod mihi conplacuit, tantum, et memorata villa vobis presentaliter tradedi ad possedendum, ita ut ab ac die habendi, tenendi vel quicquid exinde elegeris faciendi liberam in omnibus habeas potestatem.

Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus vel proheredibus meis seu qualibet opposita persona contra hanc vinditionem venire temtaverit aut me male vindidisse convicerit/ et a me vel heredibus meis defensatum non fuerit, tunc inferamus vobis heredibusque vestris dupla pecunia, quantum a vobis accepi et ipsa villa meliorata valuerit. Et quod repetit vindicare non valeat, sed presens vinditio omni tempore firma permaneat.

Stipulatione subnexa. Actum ...