Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

VINDITIO DE AREA INFRA CIVITATE

Domino sancto et apostolico, domno et patri illo episcopo ille. Constat me nulli cogenti imperio neque emagenario iure sed propria voluntatis arbitrio vobis vindedisse et ita vindidi area iuris mei infra muros civitatis illius habentem per longo pedes tantos et in lato pedes tantos, que subiungit ab uno latus terra illo, ab alio latus terra illo, a fronte uno terra illo et ab alio fronte terra illo. Et accepi a vobis in pretio, iuxta quod mihi conplacuit, auri soledos tantos et prefata area vobis presentaliter tradedi possedendam. Habendi, tenendi vel quicquid exinde elegeritis faciendi liberum perfruatis arbitrium.

Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis seu qualibet persona contra hanc vinditionem venire temtaverit aut eam infrangere conatus fuerit, inferat vobis aut auctoribus vestris dupla pecunia vel quantum area ipsa eo tempore meliorata valuerit et cetera ...