Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

SI ALIQUIS PUELLA INVITA TRAXERIT/

Dulcissima coniuge mea illa ille.

Dum et te per voluntate parentum tuorum habui disponsatam et absque tua vel parentum tuorum voluntate/ rapto scelere meo coniugio sociavi, – item: Dum et te faciente conturno contra voluntate parentum tuorum rapto scelere in coniugio sociavi,unde vite periculum incurrere debui, sed intervenientes sacerdotes vel bonis hominibus vitam obtenui, sic tamen, ut/ quod tibi in tanodono vel in dotis titulum ante die nupciarum, si te disponsatam habuissem, conferre debueram, per hanc epistulam conpositionalemaut si convenit: cessionemfirmare deberem. Quod ita et feci. Ideoque dono tibi locello nuncupante illo, situm in pago illo, cum domibus ad manendum condignis vel omnia intrinsecus utensilia necessaria; cum terris, accolabus, mancipia tanta illa, vineis, silvis, pratis, pascuis vel reliquis quibuscumque beneficiis; caballos tantos, boves tantos, gregem aequorum, gregem armentorum, gregem porcorum, gregem ovium, inter aurum et argentum fabricaturas in soledos tantos, drappus./ Haec omnia superius conprehensa a die praesente in tua tradedi potestate et dominatione possedendum. Habendi, tenendi/ vel quicquid exinde elegeris facihendi liberam habeas potestatem.

Si quis vero et cetera ...