Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

XV LIBELLUM DOTIS

Quod bonum, faustum, felix prosperumve/ eveniat! De disponsandis maritandisque ordinibus ac procreatione liberorum causis, que fiunt, necesse est, ut omnis, etiam donatio, per scribturarum seriem pleniorem obteneant firmitatem.

Donat igitur illi honeste puellae, nure suae lei, sponsa filio suo illo, ante die nuptiarum donantisque animo transfert atque transcribit. Hoc est in tanodono villa nuncupante illa, sitam ibi, cum domo condignam ad habitandum vel omni integritate ibidem aspicientem; similiter et in dotis titulum alias villas nuncupantes illas, sitas ibi, mancipia tanta, illos et illas,/ inter aurum et argentum et fabricaturas in solidos tantos, caballos tantos, boves tantos, gregem equorum, gregem armentorum, gregem porcorum, gregem ovium, ita ut haec omnia per manu sua ad suprascribta puella, nuro sua illa, ante die nuptiarum debeat pervenire. Et in sua dominatione revocare vel quicquid exinde facere voluerit, liberam habeat potestatem.

Quod si quis contra hanc libellum dotis venire et eam infrangere conaverit, inferat partibus lei tantum et reliqua ...