Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

XIIII PACTUM INTER PARENTES DE EORUM HEREDITATE/

Quicquid enim inter propinquos de alode parentum, non a iudiciaria potestate coacti, sed sponti, manente caritate iusti debitum unicuique portio terminatur, non de rebus detrimentum, sed augmentum potius potest esse censendum. Et ideo necesse est inter se eorum facta scribturarum series alligare, ne ab aliquibus in posteriori valeat refragari. Ideo[que] dum inter illo et germano suo illo de alode genitoribus eorum illius et illius bone pacis placuit atque convinit, ut eam inter se manentem caritatem dividere vel exaequare deberent, quod ita et fecerunt, accepit itaque ille villas nuncupantes illas, sitas ibi, cum mancipia tanta illa./ Similiter [et ille accepit econtra in conpensatione alias villas noncupantes illas sitas ibi cum mancipia tanta illa].// De presidio vero drappos [seu] fabricaturas vel omni supellectile domus, quicquid dici aut nominare potes,/ aequa lentia inter se visi sunt dividisse/ vel exaequasse et hoc invicem, pars parte, tradidisse/ et per fistuca omnia partitum esse dixisse. Propterea presentes epistulas duas unotenore conscribtas locum pactionis inter se visi sunt conscribsisse, ut nullus deinceps contra pare suo, nisi quod ad praesens accepit, de ipsa alode genitore eorum amplius requirendi pontificium habere non debeat.

Quodsi aliquando aliquis ex ipsis aut heredes eorum hoc emutare voluerint aut amplius requirere quam accepit, voluerit aut adsumere, inferat pare suo ista tuta servante auri liberas tantas, argento pondo tanto/ et quod repetit, vindicare non valeat, sed praesens pactio omni tempore firma permaneat.

Stipulatione subnexa. Actum/ ...