Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

XIII SI QUIS EXTRANEO HOMINE IN LOCO FILIORUM ADOPTAVERIT

Domino fratri illo ille.

Dum peccatis meis facientibus diu orbatus a filiis et mihi et paupertas et infirmitas afficere videtur, et te,/ iuxta quod inter nos bone pacis placuit atque convinit, in loco filiorum meorum visus sum adobtasse, ita ut, dum advixero, victum et vestitum tam in dorso quam in lecto seu calciamentum mihi in omnibus sufficienter inpercias et procures et omnes res meas, quascumque habere videor, tam manso, vinea, prato, peculio seu reliqua supellectile domus mei salvo iure illo me vivente in tua potestate recipere debeas, propterea tibi hanc epistulam fieri decrevi, ut neque ego nec nullus de heredibus meis aut quicumque hanc convenentiam/ inter nos factam emutare non possit, sed, sicut superius continetur, mea necessitate, dum advixero, debeas procurare. Et omnes res meas et ad praesens et post meum discessum in tua potestate permaneant et, quod tibi exinde placuerit faciendi, liberam habeas potestatem. Quodsi aliquis hoc quoque tempore emutare voluerit, inferat tibi tantum et quod repetit vindicare non valeat, sed praesens epistula omni tempore firma permaneat.