Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

XI CARTA QUI SUO NEPOTE ALIQUID MELIORARE VOLUERIT

Dulcissimo nepote meo illo ille.

Dum et mihi iam senectus adgravat et necessitates meas, ut oportet, procurare non valeo et tu mihi in necessitatibus meis solacium prebere non desistis et die noctuque deservire non cessas, adeo pro bonitate et respectu servicii tui, qua circa me desudas, caedo tibi cessumque in perpetuum esse volo et de meo iurae in tuam transfundo dominationem et potestate absque consortium fratrum tuorum vel filiis meis loco nuncupante illo. Quicquid ibidem usque nunc tam de alode parentum quam de reliquo adtractu visus sum tenuisse, unacum terris, domibus, aedificiis, accolabus, mancipiis, vineis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus vel reliquis quibuscumque beneficiis, tibi, ut diximus, a die praesente volo esse concessum, ita ut ab ac die, sicut superius diximus, eum cum omni integritate sua habeas, teneas, possedeas vel quicquid exinde facere volueris absque consortium fratrum tuorum vel filiorum meorum liberam in omnibus habeas potestatem.

Si quis vero, quod futurum esse non credo, aliquis de heredibus vel proheredibus meis seu qualibet persona contra hanc cessionem meam quoque tempore venire aut eam infrangere voluerit, inferat tibi cum cogente fisco auri tantum et quod repetit vindicare non valeat, sed praesens epistola firma permaneat.

Stipulatione subnexa. Actum/ ...