Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

VII CARTA INTERDONATIONIS INTER VIRO ET FEMINA DE EORUM RES//

Quicquid enim inter coniugatos de propria facultate manente caritate pro amorem delectionis invicem condonare placuerit, scripturarum necesse est titulus allegare, ne in posterum ab heredibus eorum vel a quemcumque possit convelli.

Igitur ego in Dei nomen ille te: Dulcissima coniux mea illa,/ dum et inter nos procreatio filiorum minime esse videtur, ideo convenit nobis, ut omne corpore facultatis nostrae invicem usufructuario ordine condonare deberemus. Quod ita et fecimus.

Proinde dono tibi, dulcissima coniux mea, si mihi in hunc saeculum subrestis fueris, omni corpore facultatis meae, tam de alode aut de conparatum vel de qualibet adtractu ubicumque habere videor et quod pariter in coniugium positi laboravimus, tam terris, villabus, domibus cum omni praesidio, acolabus, mancipiis, vineis, silvis campis, pratis, aquis aquarumve decursibus, aurum, argentum, vestimenta, peculium utriusque sexus, maiore vel minore, ita ut, dum vixeris, usufructuario ordine valeas possidere vel dominare. Excepto, quod pro animae remedium ad loca sanctorum condonavimus, ut inspecta nostra delegatione in omnibus conservetur. Et quantumcumque de alode nostra post meum discessum pro commune mercede ad loca sanctorum legaliter condonare et delegare volueris, hoc licentiam habeas faciendi, et inspecta ipsa delegatione inconvulsum permaneat. In reliquo vero omnes res ipsas, quantum post tuum discessum intestamentum remanserit, ad nostros legitimos revertantur heredis.

Similiter et ego illa: Dulcissime iugales meus illi, commonit me dulcitudo tua in conpensationem rerum tuarum, quod in me visus es contulisse. Si mihi in hunc saeculum suprestis fueris, dono tibi omni corpore facultatis meae, ubicumque aut undecumque tam de hereditate parentum quam de conparatum vel quod pariter laboravimus, totum et ad integrum, tam villabus, domibus et cetera. Excepto quod pro animae remedium ad loca sanctorum delegavimus, ut inspecta ipsa instrumenta in omnibus conservetur. Et quid de ipsa alode mea post meum discessum pro commune mercede ad loca sanctorum [delgare vel] ingenuos relaxare volueris, licentiam habeas, et inspecta ipsa instrumenta in omnibus conservetur. Post tuum quoque discessum, quicquid intestamentum remanserit, ad nostros heredes, qui tunc propinquiores fuerint, revertatur.

Si quis vero, quod futurum esse non credimus, aliqui de heredibus nostris vel quicumque contra hanc interdonatione, unde inter nos duas epistolas unotenore conscriptas firmavimus, venire aut eam infrangere voluerit, nullatenus valeat vindicare, sed inferat partibus vestris cum cogente fisco auri libras tantas, argenti tantum, praesente vero aepistola in nullo possit convelle, sed firma et inlibata permaneat.

Stipulatione subnexa/