Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

VIII ITEM ALIA SINE ALIQUA MINUATIONE

Ista alia a capite instar priore usque:

... dum advixeris, usufructuario ordine debeas possidere. Post tuum quoque discessum ad legitimus nostros revertatur heredis et nullum pontificium quicquam exinde alienandi aut minuendi habere non debeas.

Similiter et ego illa: Dulcissime iugalis meus ille, commonet me dulcitudo tua in conpensationem rerum tuarum, quod in me visus es contulisse. Si mihi in hunc saeculum suprestis fueris, omnes res meas, quascumque aut ubicumque possedio, tam terris et reliquis, sub usu beneficio debeas possidere et nullo pontificium quicquam exinde alienandi aut minuendi praeter usu tantum non habeas. Et post tuum discessum ad legitimos nostros revertatur heredes.

Si quis vero ...