Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

VI DONATIO DE PARVA REM AD AECCLESIA

Si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel in substantia pauperum conferimus, hoc nobis procul dubium in aeternam beatitudine retribuere confidemus.

Ergo ego in Dei nomen nomine ille in amore Domini nostri Iesu Christi et remissione peccatorum meorum, ut veniam delictis meis consequi merear in futurum, dono donatumque in perpetuum esse volo ad basilica illa in honore sancti illius constructa portionem meam in villa nuncupante illa in pago illo. Quicquid ibidem ad praesens, tam de alode parentum vel de qualibet adtractu, possidere videor, totum et ad integrum ad praefata basilica volo esse donatum, ea videlicet ratione, ut, dum advixero, sub usu beneficio tantum eum absque ullo praeiudicio vel deminucione aliqua de qualibet rem antedictae basilicae excolere debeam. Post meum quoque, quando quidem Deus de ac luce voluerit, discessum de praesente absque cuiuslibet iudicum aut heredum meorum expectata tradicione aut contrarietate, cum terris, domibus, aedificiis, acolabus, mancipiis, campis, vineis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus vel reliquis quibuscumque beneficiis abba de ipsa basilica vel agentes eius in eorum debeant dominationem revocare perpetualiter possedendum; habendi, tenendi vel quicquid exinde pro oportunitate antedictae ecclesiae elegerint faciendi liberam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, nos ipse, quod absit, aut aliquis de heredibus nostris seu qualibet opposita persona, calliditate commotus aut cupiditate praeventus, contra hanc aepistulam donationis nostrae, quam spontanea voluntate propter nomen Domini fieri decrevimus, venire aut eam infrangere conatus fuerit, iram trini magestatis incurrat et cum suprascripto sancto illo ante tribunal Christi deducat rationis. Insuper inferat partibus ipsius basilice cum cogente fisco auri tantum, argenti tantum et quod repetit vindicare non valeat, sed praesens aepistula omni tempore firma et inviolata permaneat.

Stipulatione subnixa.