Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

XXXV CONFIRMATIO DE OMNI CORPORE FACULTATIS MONASTERII

Ille rex illo patricio atque omnibus agentibus. Rectum esse censimus, ut petitionibus sacerdotum, que ad profectum pertinet loca sanctorum, ad effectum Christo praesule perducamus.

Igitur venerabilis vir ille, illius sancti monasterii abba, gloriae regni nostri petiit, ut, dum ipse sanctus monasterius de conlatione parentum nostrorum Deo adiutore videtur esse constructus, nos omni corpore facultatis eius, tam quod antecessores abbatis ibidem laboraverunt vel ille domnus abba, qui ibidem fuisse denoscitur, de rem monasterii ibidem visus est augmentasse aut conparasse, quod ab ipso sancto loco moderno tempore possedetur, per nostrum deberemus generaliter confirmare praeceptum.

Quod nos pro divino respectu vel mercedes nostrae augmentum praestetisse, vestra non dubitet magnitudo. Etiam et privilegium ipsius monasterii, quod ex institutionem sedes apostolicae seu reliquorum episcoporum visi sunt meruisse et per auctoritatem domni illius seu reliquis de successoribus regibus, parentibus nostris, adumbratum fuisse dinoscitur, iuxta quod etiam per priorem praeceptionem nostram erga se perhibent esse monitum, pro perenni stabilitatem decrevimus roborare.

Praecipientes ergo, ut omnes facultates ipsius monasterii, quicquid aut regia conlatione aut privatorum munera vel antecessores abbatis seu et domni lui ibidem est legaliter adquesitum aut conparatum, immoque de quibuscumque rebus recte adtractum, quodcumque dominatio ipsius sancti loci undique moderno tempore in villabus, domibus, mancipiis, vineis, silvis, pratis, pascuis aut quibuslibet beneficiis cernitur cum aequitatis ordine possedere, per hanc auctoritati suffultum absque cuiuslibet inlicitas controversias inibi tam praesenti quam futuro tempore Christo praesule proficiat in augmentum. Adicientes, ut et privilegium, tam de abbatis ingressu, ipsa congregatio, post quod alius migraverit, ex se instituendo,/ quam et de reliqua omnia: Quod per institutionem pontificum de tempora illius usque nunc ipse monasterius habuit concessum et usque actenus conservatum vel per decessorum regum circa se firmatum. Ita et inantea resecatas quarumcumque superfluas inquietudines sub eo ordine valeant in nostro sermone auxiliante Domino per tempora permanere. Et vos et successores vestri, ubi necessitas fuerit, in condicionibus ipsius monasterii iustum faciatis auxilium inpertire, ut eis dilectit/ pro salute nostra crebrius exorare et vobis ob hoc ad gratiam nostram debeat pertinere.

Et ut haec praeceptio firma stabilitate subsistat, propria manu infra decrevimus roborare.